Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Talis est causa inprouidi ac parricidae Cain, qualis et illius nequam serui, cui cum ignotum esset a domino, ingratus effectus [*](2 Mal. 1, 8 7 Gen. 4, 6. 7 14 Gen. 4, 7 24 ef. Matth. 18, 27-34 ) [*]( 1 reprehen«*»si ( fuit dis* [?]) C offerent CF, Bml 3 accipiam X 4 offera ea] offerre a C offer ea NX aut duci tuo] tno audaci C 5 aceiperit ex 6 sublimis M offerre N, (corr. m2 B) X 7 reputata C es et] esset C 10 apud] apud ad GA conuersatio (corr.) G, (corr. m2 mg.) A 11 quia] quod C 12 dignum deo AB 13 quiaJ quod C quia] quod C 17 cetero] cero M enuidia (corr.) M 19 ostenderet (corr.) C 23 aliquid P damnari-p. 28, 1 ignoto in ras. M 24 parricidiae CG, (tert. i eras.) N paricidię F 25 esset] fuit (exp. et corr. esset) N )

28
exiens suffocabat conseruum suum, ut et de praeterito ignoto sibi facinore et de impietate in conseruum admissa inexcusabilis damnaretur. et tamen ad praesens damnatus non est Cain, sed confusus et reus sub terrore dimissus est super terram, ut, si paeni- . teret, ignosceretur ei. denique timens ne quis eum pro hoc facto occideret, ait ad deum: maior causa est mea relinqui me. si eicis me hodie a facie tua, et a facie terrae abscondam me et ero gemens et tremens super terram. et erit, omnis qui inuenerit me occidet me. territus Cain uerbis iusti iudicis dei timet despici a deo, ita ut et a conspectu hominum fugere se debere putet certus, quia qui irato deo uiuit etiam ab homine possit occidi. sed quid ei respondit dominus? non sic, inquit, hoc est (con ad hoc te remisi, cum non merearis uiuere, ut ab aliquo occidaris, sed ut gemas et tremas, quasi qui primus malum exemplum dederis super terram, dum laboribus tuis non respondit fructus ex humo\'. itaque omnis qui occiderit, inquit, Cain, septem uindictas exsoluet. haec sententia ostendit iure damnandum Cain. quando enim uidit legem datam sub tali comminatione, ne quis imitaretur factum eius, plus coepit timere, sciens quid mali admiserat.