Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Vides ergo quia diuisio incurrit peccatum. dum non aestimat quid deo dignum esset, potiora reseruauit suis usibus. itaque non quia obtulit reprehensus est, sed quia indigna obtulit, nec ex eo damnatus est, sed factum emendare commonitus. ad te, enim ait, conuersio eius, et tu dominaberis eius, hoc est \'me non accipiente ad tuum dominium conuersum est munus a te oblatum\', ut de cetero sciret quid faceret. hinc inuidia exarsit ut occideret fratrem, ut ab iniusto occideretur, qui iustitiam primus ostenderat, et exemplum malum daretur hominibus. sic enim aemulatione zeli caecatus est ut non solum gratias non ageret — eo quod reus factus non fuerat, sed et didicerat quo modo hoc emendaret —, uerum etiam adderet aliud grauius, per quod damnari mereretur.