Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Quo enim consilio ad hoc adspirare audet, quod sibi scit non licere? nam si sacerdos alicubi desit, potest alterius loci sacerdos rogatus uenire et uicem eius agere, non tamen profeta, quamuis sanctae uitae sit, agere potest quod sibi scit minime esse concessum. aliud est enim bene uiuere et aliud potestatem alicuius officii accipere. sicut enim, qui sacerdos est, non ex eo uitam suam commendatam putare debet, ita et, qui sanctae conuersationis et uitae est, non iam ex eo sibi [*](7 cf. I Reg. 7, 9 ) [*]( 6 contra dictoris X 16 ipse N (ps in ras.), X 20 pra«feeiti (corr.) C 21 uicem potest agere PX 27 aliud pr.] alienI! (eorr.y N 30 et uitae om. X ex eo sibi] exseosibios (corr.) C-- )

87
sacerdotium uindicare debebit. quamuis enim bonum sit sacerdotium, tamen malum erit ei, cui concessum non est et praesumit. nam si respiciamus quod scriptum est de sancto Samuhele, uidebimus quale testimonium det ei scriptura dicens: et innotuit. inquit, omni populo, quoniam fidelis est Samuhel in profetam domino; et in psalmo: fiant, inquit. Moyses et Aaron in sacerdotes eius et Samuhel inter eos qui inuocant nomen eius. quis non aduertat ex hac distinctione diuisas esse personas dignitatum causa, ut Moyses et Aaron sacerdotalem dignitatem adepti noscantur, Samuhel uero inter profetas deo dignus exstitisse habeatur, qui precibus deum inuocabant ad protegendum populum suum, sicut legitur? in tantum autem sacerdotes minime defuisse probantur. ut reuocata arca baiulis Leuitis uiri Bethsamys obtulerint deo sacrificia absente Samuhele. rege autem facto Saul Achimas erat pronepos Heli sacerdotis, qui portabat efut.

\'Sed hinc\\ inquiunt, \'uidetur sacerdos fuisse Samuhel. quia uestitus erat efut.\' quasi non hodie diaconi dalmaticis induantur, sicut episcopus. efut autem etiam Dauid legimus fuisse indutum, et duplicem efut. Samuhel autem adhuc puerulus. succinctus erat efut: numquid puerulus deo potuit populi munera offerre? uides ergo, quia efut unum quidem nomen est, sed non unam rem semper significat. sacerdotes enim [*]( 9 I Reg. 3, 20 7 Ps. 98, 6 14 cf. I Eeg. 6, 14. 13 16 cf. I Reg. 2, 28; 14, 3 19 cf. I Reg. 2, 18 20 cf. II Reg. 6, 14 ) [*]( 1 aindicaret M 2 non om. X praesummit M 3 prospiciamua P 4 eis C, (corr.) N dicens om. N 6 in prophetam (corr. propheta, eras. in) N 7 sacerdotibus M 8 quis] qui N 9 auertat N (corr. anertit pa2), X diaisas esse] diuisa fessa C 10 adepti. M 11 naocantur N (na tJratl. fort. casu), X 14 bainlis Leuitis] baiulis leuiti F tUophilia lenito X 15 betbsamis PC bethamis NX obtulerunt ca 16 achemas N pronemos P pronepus CGA 17 sacerdotes C ephot PN efoth C efod (eflfod) X 18 sed] si C 19 non] nunc X 21 et om. C 22 suceinctis (corr.) M poterat P populi] pro populo X 23 uidetis X. )

88
portabant, non uestiebantur efut; reges uero et Leuita Samuhel induebantur efut. aliquando ergo uestis, aliquando quasi armariolum, quod portabant sacerdotes ad interrogandum dominum, significatur efut.

Quantum apparet, probatum est Samuhelem non sacerdotem, sed profetam fuisse. nunc his respondemus, qui ignorantes quia Samuhel non est de filiis Aaron sacerdotis, aestimant illum sacerdotem fuisse; nec enim fas erat, ut de origine Aaron descendens sacerdos non esset. quos primum uolo cognoscere quia, si sacerdos erat Samuhel, sine dubio et Helcana pater eius sacerdos fuit. congruum quoque fuerat et filios eius sacerdotes fuisse, quos, quia sacerdotes non erant, iudices illos constituit filiis Israhel, sicuti et idem ipse erat Samuhel. sic enim legimus: quia iudicauit filios Israhel. Helcana autem pater Samuhelis, propter quod sacerdos non erat: ascendebat, inquit, ex diebus in dies de ciuitate sua Armathen adorare et sacrificare deo omnipotenti sabaoth. et ibi erat Heli et duo filii eius, t)fni et Finees sacerdotes domini.

Quid tam apertum, quia ueniebat Helcana offerre munera sua ante dominum per sacerdotes tempore conpetenti, secundum quod statuerat Moyses, ut tribus temporibus anni offerrent munera et decimas suas, ubi fuisset arca domini et sacerdotes, quippe cum et duas uxores habuerit tempore uno, quod inlicitum est sacerdotibus? erat enim Helcana ex Leuitis, sicut generationum ordo se continet in libro Paralipomenon. adhuc enim Leuitae non erant habentes ordinem constitutum ministerii circa sacerdotes [*](1 cf. I Reg. 14, 18 13 cf. I Reg. U, 1 14 I Reg. 7, 6 16 1 lieg. 1, 3 22 cf. Ex. 23, 14 24 cf. I Reg. 1, 2 cf. I Tim. S, 2 26 cf. I Par. 0, 34 (19) ) [*]( 1 aoatiabantur C 2 quasi oni. N arniiliolum C 7 fitisM M sacerdotes GF 8 fas] uas P proas C origine] uirgine X 9 eaolo C 18 illos (8 in (($.) M sicat P ipei erant (a exp.) C\' 16 aeceodcbat C (carr. asccendebat), F accedebat X 17 amathen P 18 fili A* 20 tau M upertum CNX 22 olferent CX 28 suae om. P sacerdo»tes M. )

89
et arcam domini. Dauid enim in regno suo disposuit uices sacerdotibus et Leuitis, ut a uiginti annis et supra, in lege. autem a uiginti quinque annis et supra, inciperent exhibere seruitia dominicis caerimoniis, ut essent ex filiis Aaron, id est de Finees et Ithamar traduce, classes sacerdotum uiginti \'quattuor, quae uices suas agerent certis temporibus. Leuitae autem constituti sunt, qui essent tabernaculi ianitores et qui baiuli arcae domini et qui. excubias obseruarent et qui uasorum essent custodes et qui promiscuas susciperent oblationes. et uiginti quattuor classes institutae sunt cantantium et citharizantium et musicorum ceterorum, ita ut etiam hi, id est omnes Leuitae, haberent temporum uices, quia necesse erat eos et otium habere, ut et domorum suarum agerent curam.

Et non solum haec proficiunt ad causam supra dictam, \'quoniam Samuhel non fuit de filiis Aaron, sed et illud quod dicit mater eius ad dominum: quia si mihi, inquit, dederis filium, commodo eum domino omnibus diebus uitae suae. non hoc diceret, si esset natus sacerdos — oportebat enim illum seruire altari —, sed quia Leuita erat et adhuc lex Leuitis non erat posita, sed unus quisque pro uoluntate sua agebat, ita ut oberrantes inlicita praesumerent. Ionatham enim filius filii Moysi, cum inter Leuitas deputatus esset, sacerdotium agere praesumpsit tribui Dan. ac per hoc legimus in libro Iudicum, quia unus quisque, inquit, placita sibi faciebat, eo quod non esset rex in Israhel. idcirco [*]( 1 cf. I Par. 24, 3 seqq. 17 I Reg. 1, 11 22 cf. Iudd. 18, 30 25 Iadd. 17, 6 ) [*](ief.P) [*]( ? baioli CNX 9 po*i oblationes lavuna in P usque ad qu#eet. 101 (p. 1$8. 14) 11 cytfeirazaimum C ut om. X bii MCX 13 et otuiml cito CUUl C 14 curam] cirem (corr.) M 15 baet prefieiNlt M 17 ad domiamn] ad deum (om. add. s. I.) M quia (m ras.) M 18 quomodo C (t-orr. comodo), X 20 altarii C 22 iosAtbam C ionatha M ioaatha NX 23 leuitia (eorr.) N 24 tribubi C tribu NX Dan om. NX )

90
uouit Anna dicens: commodo eum domino, ne cum ceteris oberraret.

Et ut plenius quaestio discuti possit, etiam illud tractemus, quod dictum est de Helcana, quia ueniebat ei diebus in dies offerre munera sua et decimas. quo modo decimas offerebat, qui nihil possidebat? Leuitae enim non acceperunt agros, quia de decimis, quae a plebe dabantur, uictum quaerebant. sed potest fieri et sic datur intellegi. quia potuit habere possessionem uxoris suae aut emptam, quia de aliis tribubus accipiebant uxores non solum hi, sed et ceteri, ita ut et sacerdotes acciperent sibi de aliis tribubus uxores. nam Ioadae sacerdos magnus uxorem duxit de tribu Iuda filiam regis Ioram.

XLVII. DE ESEIAE LECTIONE PROFETAE: \'ET ADPREHENDERUNT SEPTEM MULIERES UNUM HOMINEM DICENTES: PANEM NOSTRUM MANDUCABIMUS ET UESTIMENTIS NOSTRIS OPERIEMUR, UERUM TAMEN INUOCETUR SUPER NOS NOMEN TUUM. AUFERS OBPROBRIUM NOSTRUM.\'

In absoluto est septem mulieres septem ecclesias esse significatas; quamuis enim una sit, sed septiformis dicitur, ut corpus unum septemplici numero constet membrorum. non [*]( 1 I Reg. 1, 11 4 cf. I Reg. 1, 3 12 cf. IIII Reg. 11, 2. II Par. 22, 11 14 Esai. 4, 1 ) [*](tkf.P) [*]( \' 1 nouit N uocauit X commendo (corr.) C quomodo X 4 et om. M 5 diebud (u in ras. m. rec.) N offerri C 6 offerabat 3f possedebat X 7 acciperunt MCX de om. M 8 uic* (tum s. I.) N 9 aut] ut X 10 accipiebant-tribubus om. (add. illj. mg.) C hii ex 11 et ait. om. MG 12 tribul M 14 LECTIO DE ESAIAE (ESAIA A) PBOPHETE (PROPHETA A) GA LECT C lectio FB propheta F (corr.), B uerba scripturae titulo incorporaui adpr(a)ehenderant MCFG, (corr. adpr(a)ehendent) NAB 15 septem] IIII C 18 auferis (i eras.) M aufrrs (corr.) C aufer GA 20 septem pr.] IIII C 22 numerum F, (um pr. in ras.) B )

91
solum enim nos, sed et superni caelestes ecclesiae membra sunt, cuius caput Christus est. siue igitur una siue septem dicantur ecclesiae, non discrepat. una enim dicitur, quia unum habet caput, quod est Christus; septem autem ideo, quia, sicut membra diuersa sunt, ita et potentiae spiritales. inter quas et nos deputamur, diuersae sunt uirtutes, propter quod et egere dicuntur. idcirco enim diuersae sunt, ut non omnia singulae possint, sed simul omnes corpus sint Christi, quia ipse est caput corporis ecclesiae, ex quo totum corpus subsistit, id est ex quo omnia in caelis et in terra habent originem.

In hac ergo quae in terris est ecclesia omnium ecclesiarum facta est mentio, quia, cum huic sacramentum creatoris praedicatur, etiam caelestibus huius modi intimatur doctrina. inferioribus enim . cum insinuatur, necesse est ut audiant et superni. unde apostolus: mihi. inquit, minimo omnium sanctorum data est haec gratia inter gentes euangelizare inconprehensibiles diuitias Christi et inluminare omnes, quae sit dispositio mysterii absconditi a saeculis in deo, qui uniuersa creauit, et innotescere principibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientiae dei. per hanc ergo ecclesiam superni docentur, quia ueritas, ait, de terra orta est. ut enim mentio superiorum fiat, hic septem ecclesiae nuncupantur in una plebe, quas septem ecclesias supplices profeta inducit saluatori facto homini. intellexerunt enim ad hoc natum esse Christum, ut [*]( 2 cf. Eph. 5, 28 7 cf. I Cor. 12, 24. 25 9 Col. 1, 18 cf. Eph. 4, 16. Col. 2, 19 16 Eph. 3, 8—10 24 Ps. 84, 12 ) [*](iq.P) [*]( 1 enim] autem NX celestis M 7 eg6re (- m. rec.) N agere OA 10 sassistit M 19 dispotio M 20 ministerii X 21 innoctescere M 22 in caelestibaa om. X sapientiae (corr. aapientia) N 23 docetnr M 25 nnnccnpantnr M nuncupatur X uno C )

92
auferret obprobrium, primum quidem sub lege sua agentium, deinde ceterorum. habebant autem in memoria scriptum esse: ueniet ex Sion qui eripiat et auertat impietatem ab Iacob.

Hae ergo septem ecclesiae adprehenderunt hominem unum, id est natum Christum, dicentes: panem nostrum manducabimus et uestimentis nostris operiemur. uerum tamen inuocetur nomen tuum super nos, aufer obprobrium nostrum. quid est hoc quod precautur si enim pane proprio utuntur et uestimentis suis induuntur, id est, et uiuunt et nudae non sunt, quid eis deest? si enim panis ad uitam significatur et uestitus ad dei deuotionem — quia qui sine deo est, nudus dicitur; unde apostolus: qui in Christo, ait, baptizati estis, Christum induistis et iterum: si expoliati, inquit, non nudi inueniamur —, quid est quod poscunt ut auferatur ab eis obprobrium, nisi quia hic populus signatur in septem ecclesiarum numero, qui sub lege agens Christum expectabat promissum ad abolenda peccata? ideo dicunt: panem nostrum manducabimus — hoc est, uerbis legis, quae unum tradunt deum, pascemur, quia non in pane tantum uiuit homo sed in omni uerbo dei — et uestimentis nostris operiemur, id est, creatoris nostri nomine censemur, quia hoc unus quisque indutus dicitur, quod et est et profitetur. [*]( 3 Rom. 11, 26. cf. Esai. 59, 20 6 Esai. 4, 1 13 Gal. S, 27 15 II Cor. 5, 8 19 Esai. 4, 1 21 Deat. 8, 3 (Matth. 4, 4) 22 Esai. 4, 1 ) [*]( 1fe/.i3 ) [*]( \' 1 auferet C 2 est (expo N) esse CN 3 aeniat M 5 hae (e ift rofi.) M haec CX 7 mandHcauimuB G, (corr. m2) A 8 prapdicantar MC 10 panem A (corr.), B induantur M 11 et niannt] inaeniastur M si ont. C 12 ad alt.] a A (corr. m2), B deaotionem] induitionem eM. 13 nucius.*** M 16 ajit (corr.) NB 18 ad aholenda] abpboienda X (ex adobolemda F, (corr.) A, (dopo m,3 in ras.) B) 21 ia pr. om. QA 22 neatijnenti M 24 prophetetur C propJ}etatar NX )

93

Denique senatores uel officiales ex uestibus intelleguntur quid sint. sed quia haec satis non faciunt ad deum pi\'omerendum, hoc etiam statuit, ut per sacramentum cognitionis unius dei heres esset homo regni caelomm. per fidem enim peccatis ablutus et a morte secunda, quae ex sententia data in Adam homines apud inferos detinebat, alienus nullo detinente pergit in paradisum dei patris, in quo dixit dominus latroni, quod secum esset futurus. quamuis enim populus supra dictus, qui in septem ecclesias significatus est, sub dei lege esset et deuotione a mundi ipsius origine, indigebat tamen purificatione tam proprii quam paterni delicti, quia omnes, inquit, peccauerunt et egent gloria dei. idcirco orant supra memoratae ecclesiae, ut auferatur obprobrium earum inuocatione nominis Christi, quia qui signum eius habent, quo uicit mortem, ab inimico teneri non possunt. et non solum istae ecclesiae Christi nomen super se inuocari precantur, sed et supernae spiritales in caelestibus degentes. quamquam enim spiritales sint et caelestes potentiae, obprobrio tamen subiacent, si a creatore suo fuerint alienae, et nec membra erunt corporis, quae caput suum non cognoscentes oberrant.

Et quia aliud non est quam explanauimus, in subiectis profeta testatur dicens: in illa autem die inluminabit [*](5 cf. Apoc. 2, 11 ete. 7 cf. Luc. 28, 48 11 Roni. 8, 23 16 cf. Eph. S, 10 22 Erai. 4, 2 ) [*](itf. F) [*]( 2 quia si (si eras.) M 3 etiam] enim codd. heres esset] hereses sed C heres esae et N heredes esse et (de fort. in ras.) F heres esset et G beresse esset et (pr. se exp. et eras.) A heresesesse et (aii. es ercts.) B 4 et et (J 5 aecutrda M dicta M 6 alienos X 8 Metis C 9 uotiotfe (tdrr.) M deuotKmem X a toatidi ipsitts ortgffre indigeoat öunen ptirifltiatione tinI. NX 10 tathes] tunc C 11 dilecti C (corr.), \'F, G (doir.) qtiia] qtra ftf 10 gioraun .(m eftfs.) X orant] \'ttrant M memorata CF, (ta 8. l. ms) B ecclesia JTJS 18 fcfafereYir M 14 habent eitte GA 17 è\'t etftltateB] incaelefftes JBB TncaeleBtis GA 19 ca##*put N 21 tapleWoftttis (i 8. L) M 22 inlnmtbaHit CX )

94
deus in consilio super terram et adiecit: quoniam abluet dominus, inquit, sordes filiorum et filiarum et sanguinem purgabit de medio eorum. quid tam euidens, quia in illo die, id est quo promissum dei impletum est et fidei sacramentum declaratum est hominibus, inluminati sunt, ut per creatoris cognitionem purificati, qui rei fuerant mortis, fierent aeternae uitae heredes? promiscue igitur profeta locutus est, ut omnes dono dei indigere significaret, ut. siue peccatores siue iusti, dei misericordiam expectasse noscerentur, peccatores propter delicta propria, ut de faucibus mortis eriperentur, iusti uero paterno absoluti peccato deleta sententia data in Adam, per quam cuncti tenebantur a morte, libertate accepta in dei regnum intrarent, iam non serui, sed filii dei.

QVAESTIONES NOUI TESTAMENTI. \t
XLVIII. DEUS CERTE PERFECTIO EST ET NULLIUS EGENS: QVID ERGO OPUS FUIT CHRISTO SALUATORE UT NASCERETUR DE DEO ET FILIUM HABERET DEUS PER QVEM OMNIA FACERET?

Cum ea quae non erant deus uoluisset existere et maiestati suae minime opus hoc condignum sciret, prius de se, cum sit natura simplex et incorporeus, filium generauit, qui nihil ab eo distaret, ut magnitudini suae congruus responderet effectus. quid enim ultra posset facere, quam ut se alterum, qui perfectus est, generaret? hoc ergo perfectum opus est, quo [*]( 1 Esai. 4, 4 16 cf. Act. 17, 25 ) [*](dc/.F) [*]( V 8 pargauit CX tam eoidena quia] cf. Study of Asnbromatler p. 83 6 fuerint C 9 noscetetur M 10 ut] aut C 11 delecta M 13 in om. NX ......iam M iam (in ras.) N non om. C 15 IN- CIPIUNT cmte QU(A)ESTIONES add. OA 16 et] ut G, A (corr.) 17 Christo om. N saluatori NX 20 existeret (corr.) C magieetstie vg eraa.) N maiestatis CFB 23 magnitudinis FB magnitudini* A 24 faceret (corr.) C se alterum] saul terum (corr.) M 25 perfectus est] perfectia C ergo (go in ras.) N quod X. )

95
nihil possit uideri praestantius. cetera enim omnia minora sunt; quanto enim excellentior his omnibus Christus est, tanto magis creatio illorum inferior est generatione eius. est et aliud. deus enim. ex quo sunt omnia, uolens condere creaturam uerbum prius, quod in mysterio apud se habebat, generauit, hoc est fecit exsistere. quod uerbum idcirco filium nuncupauit, ut ostenderet de se illum exstitisse et esse sibi consubstantiuum, ut lex, qua filii de parentibus sunt, hoc credibile faceret, per quod manifestaret creaturae mysterium, quod latuit in eo ex aeterno.

XLVIIII. CUR SALUATOR, CUM SANCTUS NATUS SIT ET CHRISTUS DOMINUS IN IPSA NATIUITATE APPELLATUS, BAPTIZATUS EST, CUM BAPTISMUM PURIFICATIONIS CAUSA SIT ET PECCATI?

Uerum et manifestum est saluatorem baptismo non eguisse, quia Christus non factus sed natus est dicente angelo pastoribus: ecce natus est uobis hodie saluator, qui est Christus dominus. denique sciens Iohannes sanctitatem eius prohibebat eum a baptismo, saluator uero institit fieri oportere, non utique propter peccatum, sed propter implendam iustitiam. dignum enim erat, ut ipse exemplo esset futuris filiis dei, qui per baptismum filios dei fieri docebat; et qui credentibus spiritum sanctum dari promittebat, debuit istud in semet ipso uisibiliter demonstrare, quo conperto credentes inuisibiliter accipere se spiritum sanctum in spe haberent. [*]( 5 cf. Ioh. 1, 1 12 cf. Luc. 2, 11 13 cf. Matth. 8, 15. 16 17 Lnc. 2, 10. 11 19 cf. Matth. 3, 14. 15 22 cf. Ioh. 1, 12 23 cf. Luc. 11, 13 ) [*]( t IJ ) [*]( 3 inferios M inferiuB CNX . generationi NX 5 ministerio codd. 9 miniflterium C, G (eras. ni), A 11 car saluator om. N sancti C 13 baptismo X 14 et peccati eras. C 18 iohaii» (o in ras.) M iohan- Qis CFG 21 erat enim GA ipso C 24 demonstrare om. M quo conp. cred. inuiJib. -om. (add. mg.) M 25 se om. MB sanctum quod seqttitur litura C in spe] in se GA )

96
nam saluator utique, cum de spiritu sancto nascitur, purificatum corpus habuit. unctio enim carni eius spiritaliter in utero data est; spiritus enim sanctus purificauit quod de Maria uirgine in corpus saluatoris profecit. et haec est unctio carnis corporis saluatoris, quare et natus \'Christus\' est appellatus. quod enim per olei unctionem praestabat deus ministerio profetarum his, qui in reges unguebantur, hoc praestitit. spiritus sanctus homini Christo addita expiatione, quia anteriores christi solam potestatem imperii accipiebant per unctionem. saluator autem et potestatem accepit homo natus et purificatus est natus. incongruum enim erat. ut dei filius in corpore peccatis subdito nasceretur.