Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Quo enim consilio ad hoc adspirare audet, quod sibi scit non licere? nam si sacerdos alicubi desit, potest alterius loci sacerdos rogatus uenire et uicem eius agere, non tamen profeta, quamuis sanctae uitae sit, agere potest quod sibi scit minime esse concessum. aliud est enim bene uiuere et aliud potestatem alicuius officii accipere. sicut enim, qui sacerdos est, non ex eo uitam suam commendatam putare debet, ita et, qui sanctae conuersationis et uitae est, non iam ex eo sibi [*](7 cf. I Reg. 7, 9 ) [*]( 6 contra dictoris X 16 ipse N (ps in ras.), X 20 pra«feeiti (corr.) C 21 uicem potest agere PX 27 aliud pr.] alienI! (eorr.y N 30 et uitae om. X ex eo sibi] exseosibios (corr.) C-- )