Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Sed contradictores clausis oculis: (si sacerdos\', inquiunt. \'non fuit, uicem tamen egit sacerdotis, quoniam legitur deo sacrificium obtulisse! quis audeat negare quod scriptum probatur? obtulit enim deo sacrificium Samuhel, sed non inde uicem sacerdotis egisse cognoscitur. ipse enim semper dicitur offerre, cuius oblationes sunt, quas super altare inponit sacerdos. et Saul obtulit hoc utique genere, id est per sacerdotem, sicut et nunc offertur, et Dauid obtulit et Solomon obtulit et ceteri similiter obtulerunt. numquid omnes uicem sacerdotis egerunt? quamuis enim proprio sacerdos fungatur officio. ille tamen offerre dicitur, cuius nomine agit sacerdos; ipsi enim inputatur. cuius munera offeruntur. et qui non fuit sacerdos, quo modo uicem agere poterat sacerdotis? numquid diaconus potest uicem agere sacerdotis? praefectus etenim potest agere uicem praefecti et praetor praetoris, non tamen priuatus potest agere uicem potestatis alicuius: quanto magis sacerdotis uicem agere non potest, qui non est sacerdos!