Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Illi autem, qui dicunt Samuhelem non natum esse sacerdotem et nihilo minus egisse illum adserunt sacerdotium. satis stultum est quod dicunt. et stulto suadere quod bonum est, laboris est maximi. quanta enim hebetudine ducuntur, ut sole apparente super terram dicant quia nox est! cum enim legant et non uno loco legant hoc a deo esse decretum, ut nemo auderet sacerdotium agere praeter Aaron et filios eius. obstinata mente contendunt sacerdotem fuisse Samuhelem. non enim intellegunt, quia si natus sacerdos non est Samuhel et sacerdotium egit, praesumptor dicitur, quia hoc deus statuit. ut nascerentur, non fierent sacerdotes. et de Samuhele hoc sentire puto tutum non esse. quo modo enim posset fieri, ut uir laudabilis et dei testimonio commendatus hoc ageret, quod inconcessum sciebat? cuius etiam praesumptionis uindictam pro certo habebat semel et iterum factam. nec enim dei iudicio poterat ad hoc adspirare, quem inmutabilem sciebat; a quo, si forte hoc audisset, temptari se potius credidisset sciendo deum nullo modo sententiam suam posse, rescindere. posset enim magis sub dei apparentia et nomine id agi secum credere, ut circumueniretur a parte aduersa, quam iudicium suum deum posse mutare.
Denique cum Balaam prohibitus esset a deo, ne iret ad Balac. [*]( 2 cf. II Par. 26, 16-21 26 cf. Num. 22, 12-30 ) [*]( 1 asstunptos P adsamptus NB 2 utique cum non P uti.que M 5 natum] mentum (corr.) M 8 habetudine M dicuntur M (corr. ms), X (cOrr. A\'m2) 9 aparênte X (corr. Am2) 10 \'Cleerėt\\ł\\\'n} icere decretum CNX 12 obtinata (corr.) M 13 si (i fn tea.) M \'14 W] » C hoc otn. X 16 tottita C, X (dorr..Am.t) * totttm (co»V.) N 18 incessum M, (corr.) F uindicta NGF 19 fierrfel] isafenlrtl ffX Wto X indicium N 22 domlnum P 24 drcum tieVieretur CF n \\)\'r\\ê] aperte M 26 balaham NGA t>a!asc X )
\'Sed Heli\', inquiunt, (mortuo et filiis eius sacerdotibus Samuhel coepit agere sacerdotium\': quod nec lectio docet nec ratio ammittit. hoc enim dicentes nullum putant tunc fuisse, qui ageret sacerdotium, ut his tribus mortuis, nisi Samuhel populi munera obtulisset, sacerdotium agi desisset; quae adseueratio dei est inimica. his enim deus inprouidus iudicatur; quasi nescius enim id statuit, quod permanere non possit. ut quid enim nulli alii quam filiis Aaron sacerdotium agere usque in saeculum statuit, hoc est usque ad tempora aduentus Christi. st hoc deficere sciebat? si autem nescit — quod absit! — iuprouidus fuit; et ideo potest, ut Samuhel fuerit illis deficientibus sacerdos. si autem prouidus et praescius deus est, permansit quod statuit; et si permansit quod statuit, Sfł.muhel non egit sacerdotium, quia de non erant sacerdotes. in ueteri lege nasci decreuit deus sacerdotes, in noua uero fieri dominus iussit sacerdotes.