Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Quod enim unus ad unum dixit, non aliam naturam significauit, sed personam. cum enim deus unus sit, tres tamen personae sunt; et ideo unus est deus, quia, siue in filio siue in sancto spiritu, dei unius substantia est, quia non potest non hoc esse, quod de ipso est, quod ipse est. dei ergo patris persona est dicentis: faciamus; filii uero facientis hominem ad imaginem dei: siue ad patris siue ad suam, nihil interest, quia utriusque una imago est. fecit ergo filius per spiritum sanctum. sicut enim pater per filium dicitur facere, ita et filius per sanctum spiritum ipso dicente: quia ego in spiritu dei eicio daemonia. igitur una trium imago est, quia, siue pater siue filius siue sanctus spiritus, unus est deus. ac per hoc unus factus est homo ad unius dei imaginem. in eo autem imago dei est homo, ut, sicut unus est deus in caelis, ex quo omnia subsistunt spiritalia, ita unus esset in terris homo, ex quo ceteri haberent carnalem originem.
Aliquibus tamen uidetur, quia in dominatione imago dei factus est homo, quia dixit: et dominetur piscium maris et uolatilium caeli et totius terrae, cum non solum uiro, sed et mulieri ista cernantur subiecta, quam constat dei imaginem non habere. quod quidem duplici modo caret ratione; per hoc enim neque ad filium dixisse deus adseritur: faciamus hominem ad imaginem et [*](1 Gen. 1, 27 9 Gen. 1, 26 13 Mattb. 12, 28 21 Gen. 1, 28 26 Gen. 1, 26 ) [*]( 1 deus inquit P 2 et] ut M 3 aliter PB defferens (corr.) F deferens GA 4 significat P 5 unum P 7 spiritu sancto CGA 8 ipeo] ipea C 9 faciam C fili C, (corr.) F 11 una Otn. C 12 «ita N 13 spiritum sanctum GA ego] inquit add. P 14 eiecio CF una om. N 15 sps BCS PCNX 17 deus om. M 19 et ceteri X carnale C 21 dei] dei est (corr.) C homo quia] quia homo C dominentur X 25 ratio X 26 et] ad C. )
Sunt quidam inter nos, qui partim negotiis saecularibus occupati, partim minus studiosi circa sacras scripturas, errorem patiuntur putantes Samuhelem sacerdotem fuisse, id est, ex Aaron habere originem, ex cuius progenie constituit dominus deus nasci, non fieri sacerdotes. nec alicui praeter filios eius concessum est, ut poneret in altare incensum. ex quibus aliqui plus errantes negant quidem Samuhelem de genere fuisse Aaron, hoc est, non illum dicunt natum sacerdotem, et nihilo minus sacerdotio illum adserunt functum. quibus prius respondendum est. peius est enim negare Samuhelem natum fuisse sacerdotem et tamen adserere functum illum esse sacerdotio, quam dicere sacerdotem illum fuisse ex filiis Aaron. hic enim ignorantia est, illic stultitia. cum enim didicerint, qui illum putant natum sacerdotem, ex filiis Aaron non esse, manifestum habebunt non illum fuisse sacerdotem ignari, quia non licuit agere alicui sacerdotium, nisi ei qui esset ex semine Aaron. conpertum enim habent; manifestum est enim, quia Chore, cum non esset ex filiis Aaron et uoluisset super altare [*]( 1 cf. Col. 1, 16. Eph. 1, 21 13 cf. Ex. 28, 1 26 cf. Num. 16, 18. 32. 33 ) [*]( . 2 memorati 0 domioationem NX 3 abaordidum (corr. absordum) C 4 quomodo-eat om. (add. ittf. mg.) C mnlieri C j subdectam M 7 nec] neque CNX impetrare X 9 quidem NX. 10 partem F, A (corr.) 11 sacerdotum M 15 errant et M 17 primis P 18 enim om. CNX 21 est om. X dicerint X (22 non esse ex filiiB Aaron P 23 habebant C ■ ) [*](6* )