Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Illi autem, qui dicunt Samuhelem non natum esse sacerdotem et nihilo minus egisse illum adserunt sacerdotium. satis stultum est quod dicunt. et stulto suadere quod bonum est, laboris est maximi. quanta enim hebetudine ducuntur, ut sole apparente super terram dicant quia nox est! cum enim legant et non uno loco legant hoc a deo esse decretum, ut nemo auderet sacerdotium agere praeter Aaron et filios eius. obstinata mente contendunt sacerdotem fuisse Samuhelem. non enim intellegunt, quia si natus sacerdos non est Samuhel et sacerdotium egit, praesumptor dicitur, quia hoc deus statuit. ut nascerentur, non fierent sacerdotes. et de Samuhele hoc sentire puto tutum non esse. quo modo enim posset fieri, ut uir laudabilis et dei testimonio commendatus hoc ageret, quod inconcessum sciebat? cuius etiam praesumptionis uindictam pro certo habebat semel et iterum factam. nec enim dei iudicio poterat ad hoc adspirare, quem inmutabilem sciebat; a quo, si forte hoc audisset, temptari se potius credidisset sciendo deum nullo modo sententiam suam posse, rescindere. posset enim magis sub dei apparentia et nomine id agi secum credere, ut circumueniretur a parte aduersa, quam iudicium suum deum posse mutare.