Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Sunt quidam inter nos, qui partim negotiis saecularibus occupati, partim minus studiosi circa sacras scripturas, errorem patiuntur putantes Samuhelem sacerdotem fuisse, id est, ex Aaron habere originem, ex cuius progenie constituit dominus deus nasci, non fieri sacerdotes. nec alicui praeter filios eius concessum est, ut poneret in altare incensum. ex quibus aliqui plus errantes negant quidem Samuhelem de genere fuisse Aaron, hoc est, non illum dicunt natum sacerdotem, et nihilo minus sacerdotio illum adserunt functum. quibus prius respondendum est. peius est enim negare Samuhelem natum fuisse sacerdotem et tamen adserere functum illum esse sacerdotio, quam dicere sacerdotem illum fuisse ex filiis Aaron. hic enim ignorantia est, illic stultitia. cum enim didicerint, qui illum putant natum sacerdotem, ex filiis Aaron non esse, manifestum habebunt non illum fuisse sacerdotem ignari, quia non licuit agere alicui sacerdotium, nisi ei qui esset ex semine Aaron. conpertum enim habent; manifestum est enim, quia Chore, cum non esset ex filiis Aaron et uoluisset super altare [*]( 1 cf. Col. 1, 16. Eph. 1, 21 13 cf. Ex. 28, 1 26 cf. Num. 16, 18. 32. 33 ) [*]( . 2 memorati 0 domioationem NX 3 abaordidum (corr. absordum) C 4 quomodo-eat om. (add. ittf. mg.) C mnlieri C j subdectam M 7 nec] neque CNX impetrare X 9 quidem NX. 10 partem F, A (corr.) 11 sacerdotum M 15 errant et M 17 primis P 18 enim om. CNX 21 est om. X dicerint X (22 non esse ex filiiB Aaron P 23 habebant C ■ ) [*](6* )

84
inponere incensum, hiatu terrae absumptus est cum sociis suis. et Ozias rex, cum non utique esset ex semine Aaron, sed ex tribu Iuda, et praesumpsisset agere sacerdotium, stans ante altare percussus lepra in fronte est et sic exspirauit.