Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Quod enim unus ad unum dixit, non aliam naturam significauit, sed personam. cum enim deus unus sit, tres tamen personae sunt; et ideo unus est deus, quia, siue in filio siue in sancto spiritu, dei unius substantia est, quia non potest non hoc esse, quod de ipso est, quod ipse est. dei ergo patris persona est dicentis: faciamus; filii uero facientis hominem ad imaginem dei: siue ad patris siue ad suam, nihil interest, quia utriusque una imago est. fecit ergo filius per spiritum sanctum. sicut enim pater per filium dicitur facere, ita et filius per sanctum spiritum ipso dicente: quia ego in spiritu dei eicio daemonia. igitur una trium imago est, quia, siue pater siue filius siue sanctus spiritus, unus est deus. ac per hoc unus factus est homo ad unius dei imaginem. in eo autem imago dei est homo, ut, sicut unus est deus in caelis, ex quo omnia subsistunt spiritalia, ita unus esset in terris homo, ex quo ceteri haberent carnalem originem.