Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Faciamus, inquit, hominem ad imaginem et similitudinem nostram. hoc quibusdam ex alia parte lectionis intellegendum esse uidetur, ex hac uidelicet, in qua legimus dixisse deum: uenite, descendamus et confundamus linguas eorum, quia, quantum in superficie uidetur, simile est: unius enim uox est plurali numero loquentis, sed discrepat sensu, quia et dissimilis ratio est. illic enim de creando homine dicit, quem ad imaginem et similitudinem suam deus uult creari. illud autem quod dicit: uenite, descendamus et confundamus linguas eorum, ad hoc pertinet, ne se intellegerent homines; unde ad angelos potest uideri locutus deus, quasi imperator ad exercitum. communiter enim dixit, quia facturus erat per illos, utpote creator illorum, ac per hoc: confundamus, inquit, linguas eorum. nam cum dicit: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, non potest dici angelis locutus, quia non potest dici una esse imago dei et angelorum, sicut imperatoris et comitum, quia quorum imago una est, non potest dissimilis esse dignitas uel [*]( 9. 22 Gen. 1, 26 12. 17. 22 Gen. 11, 7 ) [*]( 4 et] ut *X 5 «nendare} om. P emendari. C emendari NX ernbestaat C 6 \'iudiciom--cpod om. NX 7 intettigit (t ait. eras.) N 8 DfAGlNfi add. DEI P 9 inquit om. M 14 est uox P 19 ad] et C om. X 21 ntpnte N (eorr. vfepite), X 22 confnndamur A "".), ill 25 impeiatorom X 26 est una C una est ow. NX potes M vel] et X ) [*]( L. Pi.-Aof. Qoacat. teat. ) [*]( 6 )