Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Omnia quidem caelestia spiritus sunt, sed differunt ab inuicem, et deus spiritus est, sed longe aliter. omnis itaque spiritus dei est; non tamen deus est, nisi spiritus qui de ipso est, cuius significatio haec est ut \'sanctus\' dicatur. nam et homines filii dei uocantur et Christus dicitur filius dei; sed interuallum est, quia hic uerus est, illi adoptiui. sic et inter spiritum dei diuersitas est. spiritus enim sanctus de deo est, consubstantiuus ei; reliqui uero spiritus dei esse dicuntur, sed creatura sunt. sed nec ordinis est ut spiritus sanctus ferri super aquas intellegatur, cum super aquas spiritalem creaturam esse tradat ratio, et quae super se habeat potiorem alteram creaturam, quia creatura a creatura [*]( 3 Gen. 6, 3 4 Gen. 6, 7 9 cf. Gen. 7, 21. 22 12 Ezech. 37, 5. 6 17 cf. Ioh. 4, 24 et II Cor. 3, 17 20 cf. Matth. 4, S etc. 21 cf. Eph. 1, 5 etc. ) [*]( 3 permanebis (corr.) N 4 quia] que. (corr. qai) C 6 hic om. X 10 iezechiele P ezechihel N, B (h alt. exp.) 11 formatione M 12 dominus] add. deus N 18 est pr.] misericordiam et P 19 haec] hoc P 20 dicitur] deus C 21 dei (in ras.) C deus (corr. dei) N ille X adoptiuis (corr.) C adoptiuus X 22 dei] et spiritum dei add. P 24 sed nec ordinis-aquas intellegatur om. NX ut] et C (corr.) 26 tradatur C )
Deus excelsus est; dignum ergo fuit ut in alto appareret, in loco qui uicinus est caelo. et quia ignis semper superiora adpetit sursum crescendo ad caelum, in eo debuit caelorum dominus adparere, qui de humo ad superna contendit. in rubo uero causa fecit ut appareret delictorum. quia enim peccatorum causa legem descenderat dare, spinae autem in peccatis significantur — quia sustinui, inquit, ut faceret uuam, fecit autem spinas-et lex non statim uindicare uenerat, sed prius ostendere, ideo ignis rubum non conbussit, id est data lex non fecit reos de praeterito peccatores. nam quia et peccata non sunt de natura, sed ex accidenti, rubi, id est spinarum materia non habet radicem spinis armatam. ratione ergo factum est, ut ita dominus appareret Moysi.
Multum interuallum est inter causam Abrahae et Iepthae. primum quidem Abraham legitime natus est, Iepthae uero [*]( 1 cf. I Cor. 15, 41 3 Tob. 12, 15 5 cf. Ex. 3, 1. 2 13 Esai. 5, 2 20 cf. Gen. 22, 12 21 cf. ludd. 11, 39 ) [*]( 1 ante claritate add. a M, C (in ros.), NFB add. in GA acciditur MC, N (eorr. accenditur), FB 2 raphael P rafahel X 4 nuelsamur (add. cou s. I.) C 6 in cmte rubo add. N 7 apparet X in om. P 10 de.. M 12 discenderat C, N (corr.), FG 13 sastenui CF facerent (corr.) N 14 autem om. M 15 conbusit CB combusit N ftlbasit F data est C 16 facit M nam (n in ras.) C 17 accedenti X rubus PC 19 dominus om. P 25 quidem om. C habrahae M )
Abrahae itaque praeceptum est, ut filium suum deo offerret et ut ostenderet hominibus quantum deo crederet Abraham, qui nec filium suum iubente eo dubitauit occidere. qui enim contra mundi spem nasci eum potuit facere de sterili et anicula, non fuit ambiguum quod contra mundi rationem posset eum resuscitare a mortuis. hoc facto cumulatus est iustitia Abraham. ostendit enim deus, quia non sanguinem pueri poposcerat, sed ut famulus suus Abraham hoc facto auctior fieret. diligentes enim se aliquid pati uult, ut iuste illos promouere uideatur