Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Fecit, quia est opifex; aut negetur, si non est. sed esse ipsa opera manifestant. fecit ergo ut esset quod ante non erat, quia sine dubio melius est esse, quam non esse. sed dicitur: <inane fuit aliquid ubi faceret, aut quid prius erat ubi fecit?\' hoc uas electionis paucis absoluit. ait enim cum de deo esset sermo: in ipso uiuimus et mouemur et sumus, hoc est omnia esse in deo, quia ubique est et ante omnia solus, aeternus, inuisibilis omni creaturae.
Et ne mysterium praetermisisse uideamur aut potius ignorasse cur mundus factus sit, dicimus diaboli apostasiam [*](23 cf. Act. 9, 15 24 Act. 17, 28 ) [*]( . 4 formonram PCOA formosum cet. 6 homicida X 7 lumini X 9 ««conrtet N constat X 11 cum] quod P 12 ai M 14 commodemnr NX 17 hoc erit] herit M malum P 19 negetur] non egit C 28 pgacis] paulus X 24 ipso enim M 28 sit] eat NX diaboli] diabolica M apostasiam] potestas iam M apostatas NX ) [*]( L. Pi.-Ang. Qaaelt. tesU ) [*](2 )