Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Igitur omnis qui conluctatur in mundo sic eniti debet, ne in re aspera uictus abscedat et fiat reus, uix aut tarde se reparans, et forte inter haec proueniat exitus, et exeat hinc cum peccato. qui enim omni uirtute renititur, si elisus forte fuerit, quasi uir cadit, nec suscenset ei quis, sed hortatu quodam animum eius reparat. uidit enim eum propositum habuisse uincendi et sperat talem posse proficere ad uictoriam, quem non sine fatigatione sui hostis elisit. qui enim facile uincitur non habet animum resistendi nec uincitur, sed consentit. hic acerbius peccat, huius modi uix ad ueniam admittendus est, qui uotum habet delinquendi. qui enim id meditatur ne peccet, etiam si peccauerit, non aspere peccat. diligentibus enim aliquando minora peccata subrepunt. quanto enim minora sunt, tanto magis subtiliora, et dum contemnuntur, non uitantur. maiora enim longe apparent, ac per hoc qui in maioribus peccat, uoluntatis eius est crimen.
Sane quoniam superius peccata ex sensibus ortum capere diximus, dum contra legis imperium uel rationem aliquid aspicimus aut audimus, id est si solem uidentes adorandum eum putemus propter pulchritudinem eius, tunc male uidemus, quia ad iniuriam pertinet creatoris communis, ut quod illi soli debitum est deputetur creaturae, quippe cum [*](1 possuntj ai add. P dicatur scripsi, dicantur codd. 2 ant] et NX uel] et X 3 dicitur N dicatur X o testum MN 7 in mundo bis Cml reniti M nec NF 8 se] rem NX 11 Bucc»enset (cc m ras. i eras.) C Bustinens et N sustinens X 12 uidi N uidet B 15 acoerbius (gloBB. grauius) M acerbior Cml aceruior NX 17 id] cottidie P om. N nec M 18 aspera C dil. enim] qui (corr. quae) dil. enim C qui dil. enim NX 19 aliquando-peccata in ras. (m. rec.?) C 20 condemnuntur C utuntur C )