Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Seffora ergo uxor Moysi, quod conpendio loquitur scriptura, non ignorans qua causa uiro suo infestus angelus uidebatur, accipiens circumcidit filium suum, et recessit angelus. ea enim ratione mitigata est ira, qua fuerat et accensa. nam aliquanta conpendio loquitur scriptura, quae subintellegi uult ex proposita ratione, [*](6 cf. Ex. 4, 24. 25 ) [*]( 5 eat alt.] est (in raa.) M 6 qui om. NX uolebat in uia moysen occidere NX 7 circumcisione infantis pacatus est om. NX peccatus P plaoatus C 9 emadauit M quod om. X (add. AmS) 10 ira] arida P i..ra N sicut GA infertum C, N (corr. infestum et, tum infeitum), X (corr.) 12 uiris GA (corr.) 18 delictum eius] delictum est eius X (est eras. G exp. A) 15 abrahae om. CNX 17 eligerat GA madian PN, Am2Bm2 21 sephora P eepfora Bm2 moysi uxor P 24 est om. C 25 ex proposita] exposita N )

43
sicut et illud, quod saluator dicit inter cetera ad Iudaeos: quare et uos praeteritis mandatum dei, ut traditionem uestram statuatis? nam dixit deus: \'honora patrem et matrem\' et: (qui male dixerit patri aut matri, morte moriatur*. uos autem dicitis: \'quicumque dixerit patri aut matri: "omne munus quodcumque fuerit ex me, tibi proderit", et non honorauit patrem aut matrem suam). sine dubio per conpendium hoc dixit saluator, ut subintellegatur sacerdotes Iudaeorum, dum auaritiae studerent, dei legem spreuisse; impia enim conspiratione consilium dederunt filiis, ut male dicentes patrem aut matrem quodcumque offerrent quasi donum deo, per quod data sententia in maledicos solueretur, unde securi facti filii contra dei praeceptum contemnebant parentes. ita et Moyses, cum infestum sibi uideret angelum, intellegens causam quid fieri deberet ostendit uxori, ut recederet ab eo angelus, qui eum quaerebat occidere. hoc subintellegitur in hac causa, sicut et illud quod supra diximus in sacerdotes.