Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Quod sine consilio Moyses fecerat apparentia comminantis angeli emendauit. denique uidens, quod per neglegentiam fuerat praetermissum, cessauit ab ira. idcirco ergo sic infestum angelum in se uidit Moyses et paratum ad uindictam, quia uiri sublimis culpa graue peccatum est. quanto enim persona eius suspicabilis est, tanto magis leue delictum eius acerbissimum est peccatum. pergebat itaque ad filios Israhel missus a deo Abra- I hae et signum iustitiae Abrahae non ferebat, in quo gloriari sciebat Iudaeos, ut aut ipse sollicitator diceretur aut non ab eodem deo missus, qui Abraham elegerat. in Madia enim habitans filios suos minime circumcidit, quos aut ducere secum ad Aegyptum non debuit, qui ceteros ibat inde educere, aut certe circumcisos adsumere, propter quae supra diximus.