Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Nihil iniuste dominum facere aut dicere qui dubitat insanus est. itaque si uerba domini non subprimantur, sed omnia quae ad eandem quaestionem pertinent, proponantur, lucebit quod obscurum uidetur et pium aestimabitur quod minime iustum putatur. qui enim uerba subprimit quaestionis aut inperitus est aut tergiuersator, qui calumniae magis studet quam doctrinae. porro autem repromisit quidem deus reddere se peccata patrum filiis, sed qui oderint eum, hoc est qui in paternis malis uersati seruiunt idolis, sicut et patres illorum. iste enim inimicus dei est, qui honorem nominis eius uindicat creaturae. sicut enim iustorum filii et ipsi iusti nobilitant in se genus iustitiae, dum et patrum et sua iustitia sublimantur, ita et nequissimorum et ipsi filii nequissimi crementum faciunt malitiae, quia et malorum filii sunt et nequitiam illorum exemplarunt ad perditionem multorum.