Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Haec ergo mors filiorum crimen est patrum. quoquo enim modo filii debitum spiritum reddiderunt, futuri accusatores parentum, quia perfidiam suam nec sanguine filiorum uincere potuerunt, non ergo in futurum, sed ad praesens tempus mala parentum filios inuenerunt. nec qualecumque beneficium est gloriosum non esse, nec tamen reum? nam si quidam cum precibus enituntur in postremis positi ad fidem ueri accedere, ut, si non coronam, uel ueniam mereantur, quo modo poterunt hinc aliqui queri, cum quibus ita actum est, ut neque esset unde ignosci sibi precarentur, neque sublimes haberentur qui minime laborauerant? confers nunc unius momenti cruciatum ad multi temporis poenam; arbitrare etiam multos laborare et, quia perseuerare non possunt, non solum effectum laboris amittere, sed et poena multari; adde etiam, quia difficile de malis nati [*]( 21 cf. Iac. 1, 12 ) [*]( 2 diu uiuentes] rediuiuentea X 8 occidi (corr.) C 4 ut] aut M 5 omnes (corr. m2 AB) X 6 et] eo P praerogatiaae CNX 7 eorum] ipaorum (corr.) N illorum] eorum X 8 queri] quem C 11 deum PNX 12 moysi X haec C 18 hunc] hanc (corr. m2 AB) X 14 quoquo] quod quod M quo NX 16 sanguinem (corr.) N 17 in Bm2, om. cet. 20 accidere C, (corr.) N 22 est actum P esse C 24 laborauerunt M nunc] nude M )