Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Itaque quae est praesumptio aut ex qua lege descendit nuptiarum aditus intercludere, quando tam noua quam uetus lex per omnia istis fauere uideatur? sed illud est quod legimus, quia quod extra est a malo est. unde apostolus huius modi homines cauteriatam dicit habere conscientiam, qui prohibentes nubere et a cibis, quos deus ad percipiendum creauit, abstinendum docent. hoc enim in hypocrisi inimicitiarum causa facere denotantur, ut legem a deo traditam criminentur.