Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Alii ideo studentes praeceptis salutaribus obuias manus tendunt, ut prauae doctrinae mandata commendent, ac per hoc cauteriatam habere dicuntur conscientiam. corrupta enim mente aliud scientes aliud profitentur, sicut et Iudaei, qui non ignorantes gesta saluatoris opera esse spiritus sancti inuidentes dicebant, quia in Belzebul eiciebat demonia, ut populum a fide eius auerterent. talis est et supra memoratorum uersutia, quia, ut castitatis et sanctimonii amatores esse se simulent, etiam nuptias dicunt esse damnandas, ut per id commendentur et populum a ueritate auertant, et, ut abstinentiae studere se fingant, temperandum a cibis tradunt, ut per haec alienos se [*]( 1 cf. Ioh. 19, 26 2 cf. Ex. 20, 12. Dent. 5, 16. Matth. 15, 4.19, 19 etc. 8 Matth. 5, 37 9. 16 cf. I Tim. 4, 2. 3 19 cf. Matth. 12, 24 ) [*](2 ut] aot C, (corr.) N, GB 3 docemur quod nisi fecerimus om. P docemus N 5 qua lege] quale (corr. quali) N 6 additus CXX 7 uideantur P 10 a om. P cibis] quibus CXX quos] quod S ad] a M 11 hia procisi X inimiciarum XX 14 ideo] deo N 17 scientes aliud om. P ignorant M 19 beelzebnb PCNGB belsebub FA iecit CFGA eiecit N (alt. e eras.), B 21 sanctimoni M tunctimoniae PGA sanctimonia CNFB simulent] add. ut per hec alienos se a mundo (seclurit ut-mundo et exp. ut) P 22 esse OfJI, P id om. X 28 auertent CNX se studere N )