Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Et quia natiuitas prodest, cum iam relinqueret mundum, [*](1 Num. 23, 8 9 cf. Ioh. 2, 2 12 Ps. 103, 15. cf. Eccli. 40, 20 15 Matth. 19, 4-6 ) [*]( 2 benediiit NG 5 cesses P cen.ses N 6 neges P 7 qui] quia X 8 xpm ihm (exp. ihm) N 9 populi sintimata M populi sint imata C populi sunt imata FB 11 enim om. P 14 demittere M 16 reliquid G relinquid (corr. relinquit) A 17 ad om. PX uxori euae GA 19 ergo om. M coniunxit] quod iunxit M 21 iret NX fructum C 22 et] e M concordaret C 23 non sle. om. PMGA ) [*]( L. P«.-Aof. Qnaest. test. ) [*]( 26 )
Itaque quae est praesumptio aut ex qua lege descendit nuptiarum aditus intercludere, quando tam noua quam uetus lex per omnia istis fauere uideatur? sed illud est quod legimus, quia quod extra est a malo est. unde apostolus huius modi homines cauteriatam dicit habere conscientiam, qui prohibentes nubere et a cibis, quos deus ad percipiendum creauit, abstinendum docent. hoc enim in hypocrisi inimicitiarum causa facere denotantur, ut legem a deo traditam criminentur.
Alii ideo studentes praeceptis salutaribus obuias manus tendunt, ut prauae doctrinae mandata commendent, ac per hoc cauteriatam habere dicuntur conscientiam. corrupta enim mente aliud scientes aliud profitentur, sicut et Iudaei, qui non ignorantes gesta saluatoris opera esse spiritus sancti inuidentes dicebant, quia in Belzebul eiciebat demonia, ut populum a fide eius auerterent. talis est et supra memoratorum uersutia, quia, ut castitatis et sanctimonii amatores esse se simulent, etiam nuptias dicunt esse damnandas, ut per id commendentur et populum a ueritate auertant, et, ut abstinentiae studere se fingant, temperandum a cibis tradunt, ut per haec alienos se [*]( 1 cf. Ioh. 19, 26 2 cf. Ex. 20, 12. Dent. 5, 16. Matth. 15, 4.19, 19 etc. 8 Matth. 5, 37 9. 16 cf. I Tim. 4, 2. 3 19 cf. Matth. 12, 24 ) [*](2 ut] aot C, (corr.) N, GB 3 docemur quod nisi fecerimus om. P docemus N 5 qua lege] quale (corr. quali) N 6 additus CXX 7 uideantur P 10 a om. P cibis] quibus CXX quos] quod S ad] a M 11 hia procisi X inimiciarum XX 14 ideo] deo N 17 scientes aliud om. P ignorant M 19 beelzebnb PCNGB belsebub FA iecit CFGA eiecit N (alt. e eras.), B 21 sanctimoni M tunctimoniae PGA sanctimonia CNFB simulent] add. ut per hec alienos se a mundo (seclurit ut-mundo et exp. ut) P 22 esse OfJI, P id om. X 28 auertent CNX se studere N )
Haec sunt praestrigia satanae, ut causas inuertat, quasi nouum insinuans aliquid excludat ueritatem, in qua nihil nonum est, quia totum aeternum est. quia non aduertat sensum istum ab aduersario esse aptatum? quis enim audeat dei inuentum reprobare et quod numquam alicui obfuit nisi aduersarius ueritatis, . qui, ut inpuritatem suam tegat, sanctimonium praedicat, quem non amat, et, dum ex eo se quasi bonae uoluntatis ostendit, inlicita suadet quasi licita? commendat enim se, ut promtius fallat, ac per hoc captis inprudentibus suggerit per quae plus eos faciat peccatores, quia, ut causae suae aliquam conferat medicinam, granditer homines suadet peccare magnum ex eo quaerens solatium, dum criminis sui socios multos ostendit leuem poenam aestimans, acsi grauis sit, si secum multos uideat in gehenna. uiderint in peccatis ceteris homines, dum uincuntur uitiis, aut per ignorantiam defendent non uindicanda hic.
Quae contraria decipit concupiscentia aut quae obstat caligo, ut non quod uerum est uideatur! nam solent litterae aliud uideri significare, dum aut non bene pronuntiantur aut inproprie distinguntur. cum autem legitur: \'fecit deus. et: \'benedixit quod fecit., quis hinc disputet? quis dubitet? quia quod benedictum audit, maledictum putet, nisi alio spiritu [*]( 10 cf. Luc. 2, 14 15 cf. Gaudent. aerm. 18 (XX 978 M) ) [*]( 1 ostendant N 2 docerit FB doceret G, (corr. m2 docerent) A 3 incessa M 4 praestigia NX innertant P 5 insinaaa C. excludant X 6 est alt. om, M anertat X 7 aduersarios MCNFB adueraariis OA acideat M audiat C 8 aduersarios CB 9 nt om. C sanctimoniam NX 10 et Engelbrecht ut codd. 11 ostentet P ostendet CN sua det F suadeat P, Am2 se enim (JÂ 12 suggeret CNX 14 graditer X 15 solacium PN sotioe MC 16 acsi idem quod etsi, quamquam sitj sit (t eras.) N 17 secum om. (add. s. I.) M uideat (t eras.) N ge-] hic desintt N ceteros GA 18 aat post dum add. P 19 uincanda (corr. m2) C 21 esset X 22 pronuntiatur M. ) [*]( 26* )
Sed forte sub dei nomine Moyses errorem induxit! satis tibi faciant signa et prodigia per Moysen facta in Aegypto: suadeant tibi mirabilia quae in rubro mari gesta sunt ad liberationem filiorum Israhel; audi magos confitentes quia digitus dei est hic; consenti apostolo dicenti: nolo enim, ait, uos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes per mare transierunt et omnes in Moysen baptizati sunt in nube et in mari et omnes eandem escam spiritalem ederunt et omnes eundem potum spiritalem biberunt. bibebant enim de spiritali sequenti petra; petra autem erat Christus. et unde haec apostolus locutus est? praesto est scriptura, in qua legimus Christum dominum nostrum -dicentem Iudaeis: si crederetis Moysi, crederetis et mihi, quia de me scripsit Moyses. quis huic concordiae fidem deneget? quis audeat dicere quod unum est discrepare? quis tam malae mentis est, ut indiuiduam caritatem uideri contendat inimicitiam? ecce habes et uerborum testimonia et exempla uirtutum, quae animum tuum subiugent ueritati, ut non aliud putes uerum quam quod ecclesiae catholicae continent libri.
Quoniam igitur probatum est idem deum fuisse in ueteri, qui nunc noster est, et hunc multis uirtutum indiciis [*]( 7 Ex. 8, (19) 15 8 I Cor. 10, 1—4 17 lob. 5, 46 ) [*](def. N) [*](. 1 qaidem] add. fallacia crederetur deus dicitur (,ecltłłit fallaciadicitur) P bominis uox eaae] homini suo posse P dicetur M 2 dicatnr X dibitas M 6 suadent X maris M 7 digitos C (corr.), FB 8 noli M 10 nube] ne M transierant et omnes in Moysen om. M 12 eandam M 14 consequenti P 15 haec om. X 17 credentis ulrogue loco ex 19 audeat (e eras.) C 20 ut om. M indiuidua X caritate GA 22 subiungent CX 25 idem] item coni. Engel. brecht )
Certe omnis homo gaudet, cum fuerit dei dignationem\' adeptus, et meliorari se credit, dum sacramentum creatoris addiscit, quod utique non adsequeretur nisi natus. cur ergo plangit quod gaudet et quod gloriatur se didicisse condemnat? si enim gaudet quia didicit, non autem didicisset, nisi natus fuisset, sine dubio bonum est nasci, quia fructus natiuitatis est cognitio ueritatis. si autem malum est nasci, non erit bona cognitio, cui enim rei proderit cognitio, si damnatur natiuitas, quia, si non expedit nasci nec debet, inane est ut discat damnandus? sed quia nemo tam hebes est, ut neget cognitionem dei prode esse hominibus, et bona et utilia est. per ipsam enim melioratur natiuitas, ut plus mereatur quam fuerat conlatum Adae, quia in caelo, non in terra regnabunt credentes, in paradiso dei patris, non in quo Adam corporaliter iussus fuerat operari.
Nam si encenia celebrabantur Hierosolymis, id est dedicationis templi domini agebatur festiuitas, quanto magis ipsius [*](22 cf. Apoc. 2, 7 23 cf. Ge* 2, 15 25 cf. Ioh. 10, 22 )[*](it/.N) 1 [*](proferri C 3 nobis (n in ras.) C si] sit M 6 pro neris] promoaeris (corr.) P 7 est pr. om. M 8 post dicente add. quod deus coninnxit homo non separet edd. 10 dignationem] cognitionem P dignatione GÃ 12 natus] add, fuisset GA. quur X 13 etgaudet (14) om. (add. inf. mg.) M 16 nasci om. M 17 cui] quod P rei proderit cognitio om. P 18 inanem (corr.) M 19 habes (corr. -2) C 20 prodesse P X prodisse C et pr. om. P ipsa X 21 at] add. plus melioratar natiuitas at FB 26 templo (corr.) M dei M )
Sed quis tu es, qui nuptias prohibes? forte Marcion, quia corpus non a deo fabricatum putas, sed a diabolo, animam uero errore quodam lapsum passam, ut ad tenebrarum partes, in quibus nunc mundus est, ueniret, contendis. quo modo ergo posset hinc liberari, si prohiberetur generari? natus enim cognouisti casum tuum et data opera id egisti, at remeares ad patricam sedem redditus fonti tuo. denique gratias agere te dicis Christo, per quem hanc cognitionem adsecutum te gratularis. age uero, si natus non esses, cessaret cognitio nec prosequeretur liberatio. itaque si gaudes animam liberari, faue natiuitati; nam si natiuitati resistis, inimicus es animarum.
Aut si Manicheus es, qui nuptias quasi contrarias rennuis, quaero a te, quia, si corpora minime gignerentur, quo modo anima hinc, quam fusam in tenebrarum partem et [*](1 cf. I Cor. 3, 16 2 cf. II Cor. 5, 1 6 cf. Col. 2, 2 9 cf. Rom. 1, 25. Esai. 42, 8 ) [*](dcf. N) [*]( .2 etiam (et in rØl.) C 3 hoc om. P 4 nero] non P 6 se] esse M gratiis ageret P 7 debet] daret P 9 quia M non requirentes P non telinquentea CFB. destinant P 12 quia om. P Marcion quia om. P martion MG 14 uero] non P errorem (corr.) C quondam P tebrarum M 15 nenire P contendas P 16 poslet] possis et P cognoui P 17 et om. P dato P remereares MX 18 patriam M redditi P agere OM. P 20 ceasare cognitiones P nec om. P 21 liberare C fane om. P 23 si] se (corr.) C renuia P 25 animam P parte P et haerentem] cohaerentem P )
Audi nunc, catholice, euangelio teste prodesse hominis natiuitatem. cum Symeon enim uir iustus uellet exire de saeculo sufficere sibi putans creatoris sine mysterii eius cognitione notitiam, non permissum est ei, nisi crementum faceret in dei perceptione, ut plenam haberet fidei suae mercedem. denique natum saluatorem accipiens in manibus benedixit deum et dixit: domine, nunc dimitte seruum tuum secundum uerbum tuum in pace, quoniam uiderunt oculi mei salutare tuum. manifeste ostensum est dei beneficium esse in hominis natiuitate, quando uiro iusto de morte cogitanti responsum est, quod non ante moreretur, quam christum domini uidisset. tantum enim proficiebat in uita, ut dignus fieret etiam in praesenti uidere, quem liberatorem sperabat post mortem. qui ergo reseruatus in uita non permissus est mori, nisi spei suae fructum uidisset, ut securus esset quia de uita ad uitam transiret, quo modo potest dici non huic profuisse natiuitas?
Si enim malum est quod nascimur, non paradisus promitteretur, non uita aeterna, non regnum caelorum, sed poena [*](7 cf. I Tim. 4, 2 9 cf. Cod. Theod. XVI 5, 3 etc. 12 cf. Col. 2, 2 15 Luc. 2, 28-30 20 cf. Luc. 2, 26 26 cf. Luc, 23, 43 ) [*]( if.Y ) [*]( 5 uocimini OA librationem M uestrarum P flagitetis P 6 nesciretia-itaque om. M (add. mg.) 7 hyposin M 9 prodictum M, sed cf, p. 330, 13 10 prodisse C 12 putant M 13 permiasumj per ipsuro M 14 **»»denique C 15 manus P 16 dimittis P demitte C 17 quia X 18 oetendum G, (corr. m2) A dei] ei C 19 morti C 20 moriretur G A 21 et ante tantum add. CX dignum P 22 quam M 24 uidiisset (aut uidusaet) M ut securus esset om. M 27 regnorum C )
Sed forte dicatur: \'regnum quidem caelorum promissum est, sed fidis et bene agentibus*. recte. uides itaque non ideo reos fieri homines, quia nati sunt, sed quia male conuersati sunt. neque enim non natis promissum est regnum caelorum, ut natiuitati inputent, quibus non dabitur; promissum est autem natis bene agentibus, ut neque natiuitas prosit male agenti neque obesse possit bene agenti.
A fidelibus enim et bene agentibus melioratur natiuitas, ab infidelibus autem et male agentibus deterioratur. sic enim est natiuitas quasi arbor quae inseritur, quia, si bono surculo inseritur, melior fiet et bona dicetur, sin uero malo surculo inseratur, et deterior erit et non bona, sed mala uocabitur. ita et natiuitati si bona accedat doctrina, bonos faciet fructus; si autem mala, malos faciet fructus. ita sicut necessaria est arbor, ut sit ubi inseratur, ita et necessaria est natiuitas, ut sit ubi proficiatur.
Sed respondetur e contra: \'si utilis est natiuitas, cur renascitur?\' non renasceremur, nisi utilis esset natiuitas. renasci enim renouari est et qui renouatur instauratur. non ergo accusat renascibilitas natiuitatem, sed reformat, et quod reformatur bene ab initio institutum probatur. igitur quod renascimur, consilio mutamur corporis expiatione percepta, ut reddamur ad pristinum statum Adae. animae autem peccato maculatum est corpus, quod reparato et meliorato per fidem consilio
[*](def.Ii)[*]( r 1 gehenne (corr.) C generaret C 4 fidelibus PCGA fides F, (s s. I.) B recte uides] recdes M ideo] ide M 7 est om. M 8 neque] que M 9 obesse] esse C 11 et] uel P 12 est] cum P 13 fiat CX ein] si CX 15 accidat CX bonos] bona P faciat GA fractus (r in ras.) C fractos FB 16 si antem-inseratnr (17) om. (add. inf. mgpostea iterum in textu inuenies ita sicut [16] - inseratur [17]) M necessaria (alt. a in ras.) C 17 arbor ut] ut arbor P 20 renacitur M renaacimur P naceremur M natiuitaa] hic desmit P 21 renouare M 23 renatimur M 24 eipiratione M praecepta C 25 antern] a autem C maculat M 26 et meliorato om. X )
Itaque si ab anima coepit peccatum, cur natura corporis accusatur, cum in causa peccati Adae non fuerit desiderium corporale, sed spe deitatis inlecta anima «transgressa sit dei praeceptum, ut et corpus suum subiugaret peccato et nasce. rentur homines sub peccato? quod quidem nihil obest homini, . si tamen legi dei oboediat, nisi quod moritur, cui rei beniuolentia dei promisit mercedem, ut, quoniam in creatoris deuotione fideles inueniuntur, per praeuaricationem autem Adae corruptioni subiecti et morti sunt, pro hac re accipiant a iudice deo ultra quam fuerat concessum Adae, ut in futuro et gloriosi sint et aeternam habeant uitam et adoptati filii dei uocentur, ut lucrum sit, quia nati sunt.
Ex hoc iam reuertar ad reliquam partem lectionis. cum positus esset homo in paradiso, haec accepit mandata: ex omni, inquit, ligno, quod est in paradiso ad escam, edes; de ligno autem, unde dinoscitur bonum et malum, non edetis ex eo. omnia ligna, quae memorat, fructuum sunt ad edendum creatorum. denique uno nomine ligna dicuntur, sed uaria intelleguntur in fructibus; omnia tamen ligna sunt et edendi unum est genus, quamuis diuersa sunt quae edantur, cum enim multa fructuum ligna creasset homini ad edendum, sicut dixi, de uno ligno edi prohibuit, ut reuerentiam creatoris ex aliqua parte haberent, qui omnia in potestate acceperant, dum una reseruata est arbor, cuius licentiam non haberent, ut memores essent conditionis legem. [*]( 6 cf. Gen. 3, 5 11 ef. Bom. 5, 14 17 Gen. 2, 16. 17 ) [*](f.PN) [*]( 1 ablitar M 2 hobedientia M oboediendam FB 5 desideria (corr.) C 6 transgeMa M 7 et pr. om. X et alt, om. codd. add. edd. nascereotur-peccato om. M 8 nihil quidem OA homini si] homo nisi X 10 mercidem M 12 abiecti C (corr.) et morti om. X pro] per FG 17 accipit (eorr. f) C 20 editis CX 21 frnctum CX creatorem M 22 omni M 24 fructam CG, (om. add. m2) A 25 de ano] denuo M 26 quia M 28 memores] merorea (r pro in rtJI.) C legum mauult Engelbrecht )
Quo modo ex sententia peccati genus intellegebatur? et homicidae enim et malefico et adultero et infami congruit haec sententia. Achar quoque filius Charmi cum peccasset, consumi cum omnibus suis adiudicatus est. quo modo potest ex sententia peccati genus intellegi? grande delictum fuisse potest cognosci, non tamen genus delicti intellegi. scimus enim etiam alios hac damnatos sententia, cum sciantur aliter deliquisse. et Aman enim et Sodomitae cum omnibus suis perisse noscuntur. ita enim fit ut et unius peccati rei diuersa feriantur sententia et diuersi criminis peccatores uno adque eodem genere puniantur. quam ob rem Adae et Euae non ex data sententia peccati genus potest intellegi.