Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Hinc apostolus eum qui uxorem habeat, si in ceteris seruet mandata, sacerdotem fieri posse ac debere ostendit. quod si inlicitum esset, non poterat utique peccatorem dicere debere fieri sacerdotem. et quid tam apertum? eiusdem enim apostoli uox est dicentis: de uirginibus imperium domini non habeo. cum enim Corinthii exagitarentur ab hereticis. qui in hypocrisi nuptias damnandas docebant, consuluerunt apostolum litteris, an liceret nubere aut uxorem remittere. tunc praecepit apostolus non debere uxorem a uiro recedere, cum habuerit occasionem dicendi, si scisset sic docendum, non licere nubere quoquo modo uirum. quod sibi sciit non traditum, docere se non posse ostendit. quis ergo audeat discipulorum docere quod a magistro traditum non est et quem audiat praedicantem: uolo adulescentas nubere, filios procreare?