Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Nam si encenia celebrabantur Hierosolymis, id est dedicationis templi domini agebatur festiuitas, quanto magis ipsius [*](22 cf. Apoc. 2, 7 23 cf. Ge* 2, 15 25 cf. Ioh. 10, 22 )[*](it/.N) 1 [*](proferri C 3 nobis (n in ras.) C si] sit M 6 pro neris] promoaeris (corr.) P 7 est pr. om. M 8 post dicente add. quod deus coninnxit homo non separet edd. 10 dignationem] cognitionem P dignatione GÃ 12 natus] add, fuisset GA. quur X 13 etgaudet (14) om. (add. inf. mg.) M 16 nasci om. M 17 cui] quod P rei proderit cognitio om. P 18 inanem (corr.) M 19 habes (corr. -2) C 20 prodesse P X prodisse C et pr. om. P ipsa X 21 at] add. plus melioratar natiuitas at FB 26 templo (corr.) M dei M )

406
hominis celebrandus natalis est, qui magis templum dei est, cui etiam ad agendas deo gratias manibus templum est fabricatum! melius est enim templum corpus nostrum, quia hoc dei opere, illud uero humano labore constructum est, et hoc sub spe aeternitatis est, illud perditionis. itaque qui deo instituente natum se nouit, ut ei gratias agat cognitum habens mysterium eius, debet in natali suo gaudere uidens profectum esse natiuitatis suae. uere autem illi nasci non debuerunt, qui creatorem suum relinquentes gloriam eius aliis deputant. horum enim natiuitas proficit ad poenam; sed non natiuitas crimen incurrit, sed uoluntas.