Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Certe omnis homo gaudet, cum fuerit dei dignationem\' adeptus, et meliorari se credit, dum sacramentum creatoris addiscit, quod utique non adsequeretur nisi natus. cur ergo plangit quod gaudet et quod gloriatur se didicisse condemnat? si enim gaudet quia didicit, non autem didicisset, nisi natus fuisset, sine dubio bonum est nasci, quia fructus natiuitatis est cognitio ueritatis. si autem malum est nasci, non erit bona cognitio, cui enim rei proderit cognitio, si damnatur natiuitas, quia, si non expedit nasci nec debet, inane est ut discat damnandus? sed quia nemo tam hebes est, ut neget cognitionem dei prode esse hominibus, et bona et utilia est. per ipsam enim melioratur natiuitas, ut plus mereatur quam fuerat conlatum Adae, quia in caelo, non in terra regnabunt credentes, in paradiso dei patris, non in quo Adam corporaliter iussus fuerat operari.