Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Igitur cognitio dei hanc habet praerogatiuam, ut peccatorum consequatur remissa. credens enim dei esse filium Iesum dignus exsistat ab omnibus liberari peccatis. diu enim errore deuius, cum per diuersa ignorantiae fluctibus iactaretur, inluminatus ueritatis corusco stationem nanctus est, in qua post nimias tempestates requiescat securus, cui congruit, ut post cognitionem temperet ab his, quae iam pridem in ignorantia positus agebat. quid enim prodest cognitio, si manet pristina, conuersatio? hinc enim quis uidetur cognouisse deum, si uitam mutet et conuersationem suam.
Cognitus enim deus timeri debet, quia iudicaturus praedicatur, ut et fideles iustitiae suae percipiant fructum et impii, id est increduli, perfidiae suae congruas poenas exsoluant. conuenit enim iustos in futuro gaudere, ubi regnabit Christus cum suis, ut qui in saeculo obprobrio sunt et iniuriis subiacent, in quo princeps est diabolus, in regno Christi gloriosi appareant, propter quem contemptibiles iudicati sunt a mundanis, iniustos autem, quia falso florere uidentur, per mendacium repugnantes ueritati in poena tribulari, ut qui per fucum gloriosi uisi sunt per uerum despecti et humiliati nimis appareant. tunc enim iusti credidisse se gaudent, cum perfidos uiderint cruciari, et nec paenitebit perfidos non credidisse, nisi [*]( 1 Ioh. 3, 18 15 cf. II Tim. 4, 1 ) [*]( 6 conseqaantnr O, (corr. m2 mg.) A 7 exsistit P ab om. M 9 corusco stationem] coruscationem MCNFB coruBcationo GA nanctusJ sancciiua C 11 in ignorantiam (m exp.) M ininignorantia C 12 pristine C 13 hic X 16 fidelis CFB 17 crudeli X 18 iustus P regnauit PMC 19 qui om. MCNX (Am2 add. sicut) obprobrii sunt P sunt obprobrio CNX 22 qui N 28 per fucum] perfectum fructam P (r alt. exp.) 24 dispecti CO humilitati (corr.) N 25 iusti enim GA se om. MX )
Igitur ex eo quod profitetur quis Christianum se esse, id studere debet ne peccet. armare enim se debet contra uitia et — quia inpossibile est semper uincere — si uictus fuerit, dolere, ne iterum uincatur, quia qui se dolet uictum reparat se. qui ergo repugnat, habet unde excuset, si nictus fuerit. ostendit enim se uotum habuisse uincendi, sed minime praeualuisse. de hoc spes est quia potest reparare se, ut assidua meditatione in congressione peritior et fortior inueniatur.
Nam qui ad hoc surgit, ut peccet, (et) inexcusabilis est, is pergrauem habet causam. peius est enim sub dei uiuere professione et uoluntatem habere peccandi, quam si ignoret quis deum et turpiter et contaminate uersetur. hic enim nescit quem timere debeat, ille sciens contemnit.
Credentes igitur accipiunt remissionem peccatorum; non tamen gloriosi erunt, nisi post acceptam fidem uixerint sub dei timore, ut conluctati contra hostes Christiani nominis uictoriam faciant, ut possint praemium mereri, dum plus uincunt quam uincuntur.
Nam qui intellegit deum et non accedit ad fidem eius, ne uiuat Christianus, sed in fine uult fidem accipere, ut moriatur Christianus, aut erubescit Christianus uiuere aut peccatis operam dat, quae arbitratur posse sibi remitti, cum crediderit, istum puto non bonam causam habere, quia, ut, quamdiu in saeculo est, peccet, non uult fieri et uiuere Christianus aut [*](1 quia (eras.) N 4 debet pr. om. C arma C enim om. CNX debet alt. om. X 5 tolere C dolore NFB dolere (e pr. in ras.) A 7 repugnet C ostendet PNFB 8 uotum se P 9 reparare se] reparari GA ut] om. FB ai GA 11 peccit M et add. Engelbrecht om. codd. is] hic P his MFB is (s in raa.) A 14 hinc F (corr.), B 18 oste xpian in hominis M hostis N 19 fatinnt M 21 accidit C 22 sed—moriatur Christianus om. N fine] fide FB moreatur FB mereatur GA 23 aut pr. (au in ras.) N aut (eras.) aut peccatus N 24 crederit FA, (corr.) B credit G 25 puto om. P )
Nam et solent huius modi talia dare mandata, ut iam defectis et alienis, tantum anhelantibus detur fides, timentes ne euadant et confundantur, quia facti sunt Christiani. quibus recitanda sunt euangelii uerba dicentis: qui enim me erubescit, inquit, et mea uerba in hac generatione, et filius hominis confundet eum, cum uenerit in regno patris sui.