Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Sed iam cesset calumnia. tertius enim ordine est, non natura; gradu, non diuinitate; persona, non ignorantia. sicut [*](1 cf. Roro. 8, 15 5 Roro. 11, 33 7 cf. I Cor. 2, 10 17 cf. Matth. 28, 19 ) [*]( 1 adoptati P 2 adoptati* N 3 uiderentur (corr.) N 4 adserationem (corr.) N 5 et pr. om. X 7 es-scmtabil- (8) om. N ipsius] eius PCNX est om. MCX 16 quidegerem C sanctum spiritum] «cAispfli (i eras.) P spm spm (corr. spm sSm) C spm s £ m N sfm X 18 si consabstantians] sicut sabstantiaas P sic sabstantiaas (corr.) C si «onstantiaas X 24 cum] eum M potentam M 25 confersa C 26 iam] etiam OA )
Denique quae legimus de filio dei, eadem legimus et de sancto spiritu ipso nobis teste. ait enim: rogabo patrem et alium paraclitum dabit uobis, spiritumueritatis. \'alium\' cum dixit, se paraclitum significauit. quod Iohannes apostolus declarat dicens, quia filius dei postulat pro peccatis nostris, et Paulus apostolus: ipse, inquit, spiritus dei postulat pro nobis. ecce scriptura ambos aduocatos esse ostendit. et cum ueritatis illum dixit spiritum, nihil illum a se differre ostendit, quia dixit: ego ueritas. missum se a patre dixit et ipse mittere se sanctum spiritum promisit. si ipse a mittente inpar non est, neque inpar ab illo est sanctus spiritus. nec enim quia tres sunt, singuli alter alterius membra sunt, ut diuersa possint. una est enim trium potentia, ut nihil singulis desit.