Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Apostolus noster hanc adsertionem nostram adiuuat dicens: o altitudo diuitiarum et sapientiae et scientiae dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae ipsius! quid.est ut, cum alibi dicat scrutabilia esse alta dei, id est secreta, hoc in loco deneget dicens inscrutabilia esse? sed in hoc loco de creatura dixit quia inscrutabilia sunt ei secreta uel iudicia dei; spiritui autem sancto, eo quod omnia dei nouerit, scrutabilia dixit esse cun* cta quae in deo sunt, ut, quod creaturae incognitum est, dei spiritum adserat non ignorare. dei ergo natura negari esse non potest, quae cognitum habet quod a creatura non potest conprehendi.
Qui degenerem dicunt sanctum spiritum, dei pulsant propositum, qui totius creaturae salutem in trinitatis diuinitate consistere declarauit, quia, si consubstantiuus non est deo et Christo, ineptum est ponere istum in numero patris et filii, ut sine hoc neque salus alicui sit neque dignitas. si enim non est eiusdem diuinitatis, aut stulte aut gratiose factum est, quod absit. quis enim prudentium deneget creatorem cum creatura connumerari non posse neque aeternum cum eo, qui sub initio sit, conparari neque dominum cum seruo aequari nec potentem cum inpotente conferri neque scium cum inscio deputari?