Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Itaque quia praestantior est homo ceteris animalibus, idcirco illa inperfecta dicenda sunt? aut quia sancti angeli non sunt quod est deus, inperfecti sunt? uel quia luminaria et stellae inferiores sunt supernis angelis, aut quia nubila uelamine suo obscurant solem et lunam, minus perfecta sunt? et quia membra inuicem egent, quia non possunt pedes quod possunt manus, inperfecti dicentur? absit. omnia enim pro locis et gradibus suis firma et perfecta sunt, ut impleant ad id quod facta sunt [*]( 2 cf. II Reg. 19, 85 (36) etc. 14 cf. Act. 17, 25 18 cf. Num. 22, 28 21 cf. Luc. 9, 26 25 cf. I Cor. 12, 21 ) [*]( 8 nescit om. P neseit-discit om. (add. mg.) M 9 qui] qu(a)e MCNFB nescit alt.] nescis M 10 minus] nullus P 12 neque pr. om. C sit] an sit scit legendum? 14 si] sic C factus om. P eatset (corr.) M 18 accipit C 21 aut] ut C 23 inperfectiorea MCNX ant] ut C nubilia M 25 quia alt.] qui C 26 inperti FB )
Igitur omnia perfecta sunt, quia et creator ipsorum perfectus est, sed ad conparationem eius inperfecta sunt. deus enim per omnia perfectus est quasi fons et origo omnium. nam quae facta sunt, perfecta quidem sunt, sed ad id quod facta sunt, ut in alia parte non sint perfecta, quia alter alterius eget, ut in eo quo non eget perfectus sit, non in quo eget; ideoque perfecta et inperfecta sunt omnia. manus indigent pedibus, quia, nisi ambulauerint, otiosae erunt manus. iterum pedes indigent manibus; calciare se enim non possunt neque curare.
Cum ergo corpus perfectum sit membris, uolare tamen non potest neque tantum ferre quantum potest burdo. cum in his perfecta sint, gubernare se tamen nesciunt nec adhibere sibi possunt medicinam. unde dictum est: nolite fieri sicut ecus et mulus, quibus non est intellectus. et aqua et ignis, cum repugnent inuicem, in suo perfecta sunt; implent enim id ad quod facta sunt. coquit enim ignis et Consumit, purgat et calefacit; aqua uero abluit, refrigerat, inrigat, sitientes recreat. -
Itaque cum omnia in suo perfecta sint, sine homine tamen nihil possunt neque homo, quamuis perfectior sit, sine - his. hinc apostolus inperfectos et perfectos nos dicit. ad conparationem enim infidelium nos perfecti sumus, quia deum cognouimus, sed, quia quae promissa sunt minus scimus quam debemus, quia in hac uita non tantum possumus [*](14 Pe. 31, 9 22 cf. I Cor. 2, 6. 14, 20. Eph. 4, 13. Phil. 3, 15. Col. 1, 28. 4, 12 ) [*]( 4 nam quae] namquam FB quod] quę G.A.. 5 sint] sunt N, (corr.) G alter om. X 6 egit G, (corr. m2) A quo pr.] quod N egit G, (corr. m2) A pėrrectus N 7 egit CNX -que-manus om. N 5 ambulauerunt C 9 pospoBse M 10 cura M 12 UOD-se (13) om. N POB\' burdo aliquid excidisse putat Turner 13 in om. P 14 poBsnnt om. P medicina CNFB 15 ecus M equus C equus cet. 16 et alt. om. P 17 implent-sunt om. (add. mg.) M ad id N (cf. 375,1. 27) coquet P coqui CNF etenim C, N (e pr. partim eras.), X 18 abluet PCNFB 19 sicientes PG, (pr. i om. add. 8. I.) A 20 sunt GA 21 nil P 22 add. et ante inperf. P 25 in om. M\' )
(Factus) enim Adam \'positus est in paradiso, ut operaretur ibi et custodiret\'. hoc est, ut coleret terram et custodiret praecepta dei, per quae sciret sic se dominium cunctorum accepisse, ut ipse tamen sub lege uiueret creatoris, ne dominatio extolleret eum et inflatus superbia inmemor fieret sui conditoris. positus ergo est, ut cibis sustentaretur uita eius; per Christum autem hoc concessum est, ut resurgentes non egeant cibo uel potu, quia quod mortale est hominis conuertetur in uitam. factus est Adam ut habitaret in terra; fides autem largiri dignata est, ut in caelis sit habitatio nostra.
Scriptura ipsa testatur, quia factus est, inquit, primus homo Adam in animam uiuentem, secundus autem homo in spiriturn uiuificantem.. primus, ait, homo de terra, terrenus; secundus homo ae caelo, caelestis: qualis terrenus, tales et terreni; qualis caelestis, tales et caelestes. quid tam apertum quia Adam non habuit spiritum sanctum? factus est enim in animam uiuentem, per Christum autem in spiritum uiuificantem, ut homo in aliquo similis sit creatori et sit quod credit. quia enim mysterium fidei, quod ad salutem datum est, trinum est, trinas fit corpore, anima [*]( 5 ef. Gen. 2, 15 7 cf. Gen. 1, 26 10 cf. Gen. 2, 16 14 cf. II Cor. 5, 1. Phil. 3, 20 15 I Cor. 15, 45 17 I Cor. 15, 47. 48 21 cf. I Cor. 15, 45. I These. 5, 23 ) [*]( 2 instaurare GA 3 haec] hac CNFG 6 hoc] o M cuatodire N 7 sic] sit 14 domnium M 8 uideret (corr.) C nec P 9 sgrit M conditores M 12 eibo M conuertentur M conuertitur CNX 14 dignitas P 15 ipsa om. M 17 spiritu CNX 19 qualis (add. sunt a. I.) C tales] talis CG et ante qualis add. P qualis-caelestes om. M qTiales A (corr.), B 20 talis C quid] qui N quia] qui X 21 sanctum spiritum P factum P est om. CN 23 et sit] om. X et hoc sit P 24 est alt.] es M fit edd. sit codd. cor pure P animo M )
Ecce absolutum est donum dei multo plus gratiae concessisse tempore saluatoris, quam acceperat Adam, quia non solum instauratus est, sed et melioratus: in eo instauratus, quia peccatis ablutus est, in ceteris melioratus. boc enim et iustitia et ratio exigebat, ut tunc uberior esset clementia dei in dandis beneficiis, quando mysterium diuinitatis suae innotescere uoluit creaturae, ut cognoscentes, quod incognitum fuit a saeculis et generationibus, dei unius sacramentum in trinitate consistere pro ipsa nouitatis quasi dedicatione peccatis abluti insuper iustificentur et adoptati a deo spiritum sanctum accipiant, per quem signum adoptionis habere uideantur. adoptati enim a deo signum habere debent dei patris, ut non inmerito filii dei appellentur.
Hoc donum per profetas promissum est, ut tunc daretur, quando mysterium dei declarari haberet in triumpho deuicta morte, ut sciret creatura patrem et filium et sanctum spiritum unum esse deum. unde et euangelista ait: spiritus, inquit, non erat datus, quia Iesus non erat clarificatus. clarificatio enim haec est, cum per uirtutem suam cognoscitur esse quod testificatus est de se, quae clarificatio boc donum dedit, quod per Iohel profetam fuerat promissum. ait enim deus, quia in nouissimis diebus effundam de [*](1 cf. Rom. 8, 14 4 cf. Ioh. 4, 10 9 sqq. cf. Col. 1, 26. 27 13 cf. Rom. 8, 15. 23 20 loh. 7, 89 25 Act 2, 17 (cf. Ioel 2, 28 [3, 1]) ) [*](1 sancto spiritu sancto P spiritu sancto X fili P 2 et terrenus X 4 conceasisse (s tert. eras.) N 5 saluatores M acciperat CNX 6 eat om. CNX sed et-instauratus om. N 7 ablatas CN 8 dei om. P 9 beneficis CNFB diuinitatis..... P 11 a] e NF in GA g B 12 trinitatis G, (corr. m2) A natiuitatis G nati*aitatis A 13 adoptati a] adoptatio (corr.) N 15 adoptati] adoptio CNX 19 spm sSm MCNX 20 andej atde M et om. NX 21 non tilt.] non (corr. m2 nondum) C 23 cognoscetur G, A (corr.) 24 donum] add. dei GA ioel MN 25 ait] aut M )
Qui enim accepit eum et manet in eius dilectione, transpuncta hac uita pergit in caelos ad eum, cuius spiritum habet. incongruum est enim ut qui hinc exit habens spiritum sanctum apud inferos teneatur. signum est enim in homine uictoriae Christi, qua uicit mortem, spiritus eius, ut in quo fuerit spiritus eius ab inferis teneri non possit. ac per hoc in ueteribus sanctis non ita fuit spiritus sanctus, sicut nunc est in fidelibus, quia exeuntes de saeculo apud inferos erant et non potest dici quia spiritus sanctus causa peccati Adae, quod per traducem generis omne semen eius subiectum fecit inferis, simul tenebatur sententia data Adae. [*]( 2 Tit. 3, 4—7 13 cf. Tit. 3, 7 16 cf. I Ioh. 4, 16 19. 24 cf. Luc. 16, 22. Act 2, 27. 31 ) [*]( 2 begnignitas M 3 aalaatoris GA nostri om. C 4 quas codd. (corr. A) suaml om. C suam ••*«* N 6 et renouationis om. N 7 iesum] ilin M 10 quod om. C ioel M 15 accipit CNX 16 quia P accipit PCNFB accepit (corr. accipit) GA 17 hac] ha M perget GA 18 edit C 19 est om. P 20 qua] quia M qui G, (corr. quia) A uincit P Ipiritus-eius (21) om. M eius] add. est P 22 fuit] fiunt (corr.) C )