Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Nec enim quia communia uocabula nobis et deo sunt, una ratio erit nobis et deo in rerum effectu. nam legimus: in principio fecit deus caelum et terram. quo modo fecit? numquid, sicut nos facimus, manu opere? et in subiectis: et dixit, inquit, deus: fiat lux; et facta est lux, quo modo putamus locutum esse deum, quia non utique homini locutus est, sed ei qui posset facere, qui etiam hominem facturus erat, sicut fecit? sicut nos loquimur, organo corporali? absit. uides ergo quia uocabula quidem nobis et deo communia sunt, sed discrepant in effectu; aliter enim deus facit quam . facimus nos, et loqui dicitur, sed non more nostro.

Sic et uerbum dei non tale uerbum est, sicut nostrum, quod postquam fit non est; illud autem manet, quia tale uerbum est, quod et audit et loquitur et operatur. non solum autem \'uerbum dei\' est, sed et *uirtus et sapientia dei\' hic est filius dei, qui, quantum ad effectum pertinet, filius dicitur dei; quantum autem ad adlocutionem, qua nos adloquitur deus per ipsum, uerbum dicitur dei; quantum uero ad sapientiam, qua nos deus per ipsum docet sacramentum suum, sapientia dicitur dei; quantum autem ad operationem, quia per ipsum omnia fecit et facit deus, uirtus dicitur dei.