Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Propterea de uerbo incipit loqui euangelium, priusquam de deo loquatur patre, quia quaestiones non de deo fiunt, sed de uerbo dei. nemo enim dubitat de deo, sed de eo, qui de deo deus est. omnia enim lingua caelestium et terrestrium fatetur unum deum, sed in sacramento unius dei turbatur. trepidat enim audiens deum') dici uerbum dei; corporalibus enim modis pulsatur, quia uerbum hominis homo dici non potest. cum utique deus natura sit simplex, non membris conpositus neque qui intus habeat et foris, neque ante et post, aut summum et imum, sed, si potest dici, totus per omnia idem, numquam uarius aut absimilis — una autem claritas eius est inmensa; nam si ignis non habet anteriora et posteriora aut intus et foris, quanto magis creator eius! —, itaque, quia omne quod deus est totum unum est, non discrepat, cum quod de deo est dicitur deus.
Ex parte ergo humano exemplo, ex parte non humano dei filius, qui est uerbum dei, deus est. ea enim ratione, qua filii hominum homines sunt, dei filius deus est. sed quia ex conmixtione filii hominum homines sunt, non hoc exemplo filius dei deus est, quia ex simplici deo simpliciter natus est. [*]( 3. 7 cf. Symb. Nicaen. teste Torno Damasi (Ecel. Occid. Mon. ed. Turner I 283) 5 ef. Ioh. 1,1 7 cf. Phil. 2, 10. 11 ) [*]( 3 propriam X gloriam QA qui] quod C 5 loqui in (in trfU.) N 6 de pr. om. N 7 de Urt. om. MN in ras. A eo] deo NX eo s. ras. A 8 deo] deo natus P om. C et om. M 11 enim om. P homo diciJ homi- M 15 nusquam P una] uUla G, (corr.) A 16 si ignis] signis C, (pr. s in rtll.) F et posteriora om. M 17 et] aut M 18 quod deas est totum unum est non discrepat cam] id est id est N 21 deus dei P ea] ei P 22 hominis C 23 conmizione M homines] hominis C 24 simplici] empliti (t partim erag.) M simpliter M similiter GA )