Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Ieiunia ergo intemperantiam corporis mitigant, motus aduersos reprimunt, pressuram animae auferunt, sicut ait dominus: nolite dediti esse in esca et in crapula, ne grauentur corda uestra. cum enim anima ab esca et potu fuerit liberata, tunc se melius recognoscit. sicut enim in speculo sordido non se talem homo aspicit qualis est, ita et, si esca et crapula fuerit grauatus, alterum ae sentit quam est. tunc exsuscitatur libido, accenditur ira, inflammatur superbia, generatur luxoria. unde apostolus: nolite, ait, in e b ri a ri uino, in quo est luxoria. quod si temperatum fuerit corpus interposito ieiunio, cognitione sui recepta anima intellegit qua deuotione obsequi debeat redemtori.

Magna ergo ex parte ieiunia sunt necessaria. sub Hester etenim regina, cum Iudaicus populus in periculo esset positus, ieiuniis suffragantibus liberatus est. et Nineuitae, cum [*](1 cf. Pa. 1, 1. 2 7 II Tim. 1, 6 14 Lac. 21, 34 20 Eph. 5, 18 24 cf. Esth. 4, 16. 17 ) [*]( 1 est] add. enim PGA spalmo P quae C 3 nata M, (corr.) N 5 excitatur C 7 dei om. N 8 in uulneribus C medicanuna P 9 confert P conferunt hic uero requisitus non est M 10 testimonia P 12 mutos M 13 aduersus NG 14 dedite C in alt. om. PCNX 15 ab esca] adesca N abeso FB ab esu G adeau (corr. m2 ab esu) A 16 libera P 18 ae sentit om. N 20 genetur M luiuria P (ites l. 21) nolite P 22 cogitatione P cognitionem MC, N (corr.), X 23 quae P quia M 24 parte in ras. P ester (corr. m2) A )

363
euersionis suae praescriptum diem a profeta audissent, ieiunio indicto euadere meruerunt. et iusti ac profetae nostri, quando a deo aliquid impetrare uolebant, ieiunio se humiliabant dicente Dauid: in ieiunio humiliabam animam meam. nam et saluator, cui opus non erat, ut nobis exemplum daret, ieiunauit.

Itaque nulli dubium est prodesse ieiunia. sic enim ostendet uelle se impetrare quod postulat, cum se adfligit ieiunio. unde dictum est: bona est oratio cum ieiunio. ut accepta ergo possit esse oratio, solacium uult eam habere ieiunii et, quia nihil horum sine pietate firmum est, adiecit: et elemosyna, ait, cum iustitia, ut elemosyna seruata iustitia commendet orationem cum ieiunio. denique orationem et ieiunium Corneli misericordia commendauit. ipse enim abundans copiis ieiunabat, sed et non habentes pascebat, ut illorum saturitas ieiunium eius faceret acceptabile. nonnullis ergo indiget et nonnullis carere debet ieiunium, ut possit mereri quod postulat

CXXI. LAUS ET GLORIA PASCHAE.

O sanctum et salutarem diem paschae et omni laude praedicandum, quo mors deuicta est, diabolo regnum ablatum; sacramentum dei manifestatum, decretum quod aduersum nos erat euacuatum; tartari ianuae confractae, uincti soluti, clausi [*]( 2 cf. Ion. 3, 10 4 Ps. 34, 13 5 cf. Matth. 4, 2 9 Tob. 12, 8 11 ibid. 14 cf. Act. 10, 2. 4 22 cf. Eph. 2, 15. Col. 2, 14 ) [*]( 1 andiasent] in pericnlo esset positus ieianiis audissent (seclusit i. p. e. p. i.) P 2 ac profetae] et prohphetae M aprophetae (a pr. eras.) C 3 aliquid a deo P ieiunio se humiliabant om. M humiliabant. C 5 opus] wpns (o 8. ras.) C 7 prodesse] qui prodesse P prodisse C 0stendet M (corr. m. rec. [?] ostendit) ostedet C ostendit GA. 13 et] cum (corr.) P et in C, F (ex et), B (?) 14 cormeli (corr.) C cornili NFB cornelii OA 15 et om. P securitas C 16 acceptabilem M, G (corr.), NX 17 posset GA 19 et om. M 20 0 om. N saluta. rem tdd. salutare codd. pace (corr. m2) M 21 nictaP diuita (corr. m2 deuita) C, F dinicta (corr.) N diaboli P 22 manifestum est P adoersns P )

364
remissi, caeci inluminati, inperiti scientia donati, impii facti misericordes, iniqui iusti; peccatorum data remissio, inimicorum reconciliatio, erroris emendatio, ueritatis declaratio; deo filii ex perditis adquisiti; superbia depressa, humilitas exaltata; pauperes ditati, diuites exhausti; montes deplanati, ualles repletae, colles prostrati; inpudentia calcata, uerecundia confota; animabus ad caelum data facultas, libertas reddita, disrupta ac resoluta captiuitas; torpuerunt tenebrae, confusa est malitia, purificatus squalor; satanas deiectus, inanitus infernus, dominus noster Christus Iesus uerus dei filius adprobatus, caro ad confusionem prudentium mundi in caelos sublata, caelestia terrestria et inferna unius dei et domini demonstrata!.

Itaque, fratres karissimi, hunc diem festum colere ac uenerari debemus deuoti deo cum modestia uitae et animi laetitia turpia et inhonesta uitantes, ut ad fructum paschae uenire mereamur per Christum dominum nostrum, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. amen.

CXXII. DE PRINCIPIO.

In principio erat uerbum. quid est \'in principio\'? quoniam legimus et in ueteribus libris: in principio fecit deus caelum et terram, et in epistula eius, cuius euangelium est, de cuius principio aliquid conamur edicere, eodem sensu significatum est; ait enim: quod erat ab initio. epistula ergo et euangelium unum habent sensum. aliud est enim quod in uetere ait: in principio fecit deus caelum [*]( 5 cf. Esai. 40, 4 9 cf. Luc. 10, 18 10 cf. Rom. 1, 4. 8, 39 11 cf. I Cor. 1, 27 16 cf. I Tim. 1, 17 19 Ioh. 1, 1 20 Gen. I, 1 23 I Ioh. 1, 1 25 Gen. 1, 1. ) [*]( \'1 scientiae C 2 iusto (corr.) C data om. P 3 errores (corr.) M 5 repleti GA 6 conpota X 8 desoluta P 9 deiectos (corr. tnJ2) C 10 iha xps CGA xps om. (add. s. I.) N 11 celo P 14 deuotio M 15 uite uitantes P ad om. P 17 amen om. CNX 18 INCIPIO (add. prin 8. I.) M 19 in alt. in ras. P 24 euangelium] euangelium est de cuius principio aliquid (e. d. c. p. a. exp.) P 25 ueteri PCNX )

365
et terram, et aliud cum dicit: in principio erat uerbum, et: quod erat ab initio. (in principio\' enim esse et (ab initio\' esse unum significat, quia ab initio quod erat non coepit esse. quod enim incipit esse ab initio non erat et ideo subicitur \'initio\', ut dicatur: coepit esse in initio\', id est, ut inter cetera in ordine primus sit, quia ipse in initio factus alios coepit post se habere, qui post illum sunt facti, sicut legimus, quia in principio fecit deus caelum et terram. non dixit: (in principio erat caelum et terra\', quia, cum non essent et disponeret deus facere mundum, <in principio\', hoc est inter cetera, quae ad mundi fabricam profecerunt, primum fecit caelum et terram\', quia principium initium est inchoantis aliquid, quod sit primum in ordine.

Illud autem quod dicitur, quia in principio erat, id est uerbum, ante inchoationem creaturae supernae et infernae significatur fuisse, ut non utique inter haec quae creata sunt prius factum intellegeretur, quia in principio erat, cum deus disponeret facere creaturam. ergo si in principio erat, id est ante omnia erat, semper erat ideoque et uerbum erat..

tbi?apuddeum, inquit, ut non indigne initio subiectum minime aestimaretur, quod semper erat apud deum. conuenit enim ut quod ante omnia apud deum erat nuili subiciatur initio.

Unde et adiecit: et deus erat uerbum. nunc ostendit aperte quia quae supra dicta sunt congruunt uerbo, quia deus est, inquit, uerbum et de deo aliter non oportet sentiri, quam ut semper dicatur fuisse. si enim coepit, creatura est; [*]( 1. 14. 20. 23. 24 Ioh. 1, 1 2 1 Ioh. 1, 1 8 Gen. 1, 1 ) [*]( 3 êsse] est (corr.) M 4 quod enim incipit esse om. P 5 ut dicatur coepit esse in initio om. CNX esse om. P 6 inter] ter M in alt. om. CNX factos C 7 habere om. P quae CX sicat (corr.) M 9 terram PM qui OA 10 facere om. M 11 eet] est ut P 13 incoantee C 14 illud] aliat (a et i eras.) M 16 qui (corr.) C 17 pius M 21 minima C 28 et pr.] et.. F om. GA. 25 oportet. N. )

366
si creatura est, deus non est quidquid enim est, aut dens est aut creatura ac per hoc dei nomen non conpetit creaturae. sed quia non coepit esse — erat enim —, digne dicitur deus.