Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Igitur quoniam bonus est et omnes homines saluos uult fieri, exemplum nobis iustitiae in Iob famulum suum demonstrauit, sicut praesens lectio contestatur, quod secuti et malo carere et ad bonum uenire possimus non solum a poena liberi, sed et remunerati.

Quam ergo admirabilis est sanctissimus Iob, qui ante legem litteris editam operibus suis exemplar legis ostendit nulla in hac causa alicuius documenta addiscens, sed natura ipsa duce, cui deus iustitiae semina naturaliter inesse decreuit, creatori reuerentiam pia deuotione seruauit!

Quanta igitur laude dignus est et quibus uerbis facta eius debeant extolli, cui neque ante legem neque post legem parem possumus inuenire? quamuis si quis posset gesta eius mirari, non iam cum eo conferendus erat neque ei similis iure [*]( 3 cf. Grn. 22, 8 14) of. I Tim. 2, 4 ) [*]( 2 patriarcha] posl hoc uerbum deest F usque ad p. 356, 22 5 dilectio] •••ffectio P dilectissimi] karissimi P 8 benificium C et GIt. OM. X 9 dilectet CNX 10 igitnx] igitur delectet (delectet rrag.) M homines OtM. Jf nnl M 11 eiemplntn] ut eieraplum P 12 ricnti OA 13 possemns N, E (corr.), B liberari M 14 remonerati (eorr. m. rec. remnnerari) M rerannerari X 15 quem (corr.) N 16 litteris legem P 18 cui] cuius M aemina natnraliter] aeminatnr aliter NX 20 dig>**nus M 22 possum (lacuna 4 lite.) venire M possumus] possimns N 23 imitari P cui afoentitur Tumer ) [*]( 23* )

356
diceretur. non enim suum erat quod talis exstiterat, quia exemplum secutus fuerat alienum. sanctus autem lob, cum nihil tale uidisset neque uoluminibus lectitasset, talem se praestitit, ut nullius aliquid in se conlatum haberet, sed ipse ceteris conferret formam praebens mirabilium gestorum ad dominum promerendum. quare et domini testimonio commendatur dicentis: animaduertisti ad puerum meum Iob? non est enim similis ei quisquam in terris uerus dei cultor.

Qui tantum potuit mereri, cui tale testimonium dominus perhibet, nisi huic, qui non imitator inuenitur, sed auctor eorum quae gessit? unde et uerus dei cultor adseritur. nulla enim potest simulatio commenticiae ueritatis in eo uideri, qui ante se non habet talem. omnis enim qui fingit, hoc fingit quod cernitur imitari.

Et his tamen omnibus adhuc potiora sunt quae dicantur. in his enim laudibus nulla probamenta tribulationum fuerunt, sed propositum deo dicatum in exercitio et obseruationibus constitutum, quod quia ad coronam meritorum temtatori non uisum est plenum, petit ut permitteretur ei diuersis temtationibus probare eius iustitiam, ut in multis constrictus alicubi haereret et posset modum excedere, quia ad hoc solent peccantibus diuersae poenae inferri, ut, quia nemo omnia potest ferre tormenta, aliquod illorum eliciat ei ueritatis confessionem.