Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Sed ne propter hoc legem fata esse uoluerunt, ut quos malos fata faciunt nasci a lege damnentur, ut conueniat fatis et legi ad horum punitionem? ad hoc quid erit quod dicatur, nisi quia et leges et fata proprio iudicio condemnari merentur, si pari iniustitia hoc elaborant, ut occidantur qui non sponte, sed fatis agentibus mala fecerunt? ad haec lex contra dicit, quia fata propria professione damnanda sunt. non enim negant eos qui mali sunt fati esse quod mali sunt. lex autem usque adeo aduersa est fatis, ut neget malos fati esse quod mali sunt, sed uoluntatis illorum; quam ob rem reos illos rite constituet. nihil ergo legi et fatis commune est, quando a lege negatur quod a fatis adseritur. [*]( 1 et om. GA 2 destruuntnr X 3 quia] quia (i a. l.) M qui CX quia (a s. l.) N eat] e PCNX e (corr. m. rec.) M dicit (?) P non ante debere odd. P 5 fiunt (corr. m. rec. mg.) M 6 ponitione G puuitione NX 8 for M legem nihil] nihil legere P prodisse CF qui] si M 11 fata] fato (corr.) N 12 si ita] sita. M potest (test in ros.) iV 14 fata] factam N 15 malus (corr.) C malas (corr.) N fata om. C 16 lege P, (corr.) M dicantur (n eras.) N 19 qui] quia CGA haec] hoc P 21 fati ease quod mali sunt om. M (add. mg.) 23 eorum P 24 ob] ab GA constituit X leti N 25 conmuni (corr. m. rec.) M a alt. om. P ) [*]( 22* )
Qua autem ratione nati dicentur, qui mathematicos urbe Roma prohibuerunt, quod ius seruatum non ignoratur et certe pagani fuerunt? quo modo fato fiunt quae contra fatum sunt? sed si est fatum, non facit contra se: isti non habent fatum, qui faciunt contra fatum, et si hi non habent fatum, non est fatum.
(Sed est\', inquiunt, \'fatum uni cuique praestans qua morte moriatur\'. quod si ita est, non est accusandus homicida. nam et duplici genere se defendet, quia et ipse fatis agentibus hoc fecit et ille agentibus fatis occisus est. sed inter haec lex pulsatur, quia punit oblatum homicidam. simili quoque modo nascitur qui adulter sit et quae adultera et cui fiat adulterium. quod si et hoc sic se habet, etiam nunc lex tangitur, quae punit adulteros, quod si uere fati esset, etiam ille puniendus erat, qui tale habet fatum, ut adulterium patiatur. et ipse enim particeps inuenitur, quia fatum eius admisit ut fieret adulterium. aequum ergo erat ut aut simul damnarentur aut simul absoluerentur; inter haec iniusta lex uidetur.
Ideoque si a deo sunt fata, lex non erit dei, quia hoc non solum deo, sed nec prudenti conuenit homini id damnare quod fecit. sed quoniam nemo umquam contra legem ausus est dicere uel a deo hanc esse negare, fata ex deo dici esse non poterunt, quia ista deus punit per legem. quando enim damnatur quod fit inpellentibus fatis, sine dubio fata damnantur.
\'Sed animae\', aiunt, \'malae ad hoc nascuntur, ut male [*](1 qua] qui N 2 ius] diu C iguorantur N certi GA 3 fati N 4 sed si est—faciunt contra fatum em. C contra se] add. si ergo non facit contra se P 5 et si hi non habent fatum non est fatum om. P si hi] si hii C sibi FB 8 homicidia PG 9 defendat P 10 haec] hoc P 12 qui] quia C adultera] adultare (corr. m. rec.) M . 13 quod Bi—adulteros om. N 14 illi (corr. m. rec.) M 15 utj et N 16 et] est (corr.) N quia] qui GA 18 obsoluerentur CNX 20 ideoque] ideo quia P hoc om. P 22 lege FB sausus M 23 poterant MG 24 damnantur GA quod fit—damnantur sed om. X )
Et quoniam decernere dicuntur singulis, quo modo moriantur, aut ferro aut laqueo aut praecipitio aut naufragio uel aliter, multis eadem praestant. nemo enim potest solus ab omnium fatis discrepare. quod si quis inuentus fuerit discrepare, iam non est fati, sed euentus; et si in unius morte euentus est, erit et in multorum et iam non erit fati. Anaxagoras in pilam coniectus iussu regis contusus expirauit, quod contigit nulli hominum. et Sisarae regi allofylorum mulier palum in tempora fixit et ita reddidit spiritum. hoc modo nemo est mortuus. et antea cruci homines figebantur, quod postea edicto prohibitum manet. si fati erat, quo modo desiit? quando enim quod fati est prohibetur et non fit, uin. citur fatum. aut si non erat fati, non fato homines cruci fige. bantur, sed iudicio legis. et ita est ut non fato homines damnentur, sed conuicti malis operibus suis. :.. [*]( 15 cf. Iodd. 4, 21 ) [*]( 1 faciunt N esto] eat X tali] alii CN alias FA alios GB 2 poaaint M 8 ne] nec GA 4 mala P 5 occidantur (add. inique m. rec.) M 6 fata et si iniqua sant om. P sunt t6rt.] sunt Et ai a deo non sunt P 7 ergo om. P poat sunt add. et si a diabolo sunt CNX aimnl cum illo damnanda] sunt add. P damnanda sunt simul cum illo C simul damnanda sunt cum illo NX 8 discernere CNX 10 eadem tlng GA praeatunt (corr. m. rec.) M 11 disc*repare (corr. m. rec.) M 12 eat] erit P nentne N in om. P 13 in] im N anarazoras C anaxatoras NX 14 iussum (curr.) P 15 non add. m. rec. ante contigit M contingit P ulli MCNX (corr. A) sisarrae C, N (corr.), X alliphilorum (corr.) C 16 tempore PC niiit C fit FB reddit P 17 ante C figibantur (corf. m. rec.) M fiebantur CFB 19 et non fit) ut non sit GA 20 figibantur M 21 non om. CNX (add. post homines A) 22 conuinti N conuica FB cenuinoi a GÃ )
Apud Etruscos natus dicitur quidam tam formosus facie, qualis numquam fuit, et quia uir bonus erat, ne cui in suspicionem ueniret, quia etiam honestarum mulierum oculos inlicebat, faciem sibi septem plagis uulnerauit, ut pulcritudinem, quae ab omnibus desideratur, damnaret. ecce quo modo, si fata sunt, superata sunt! sed forte dicatur: \'naturae fuit ut formosus nasceretur, fati uero, ut species eius uulneraretur). quod si ita est, iam non nascitur fatum, sed accidens causa est; et si accidens res est, non erit fati, sed consilii aut certe euentus, quantum ad reliquas pertinet partes.