Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Quo modo autem euasuros se in perpetuum credunt, qui nequiter uersati legis seueritatem studio quodam ad tempus effugiunt non cogitantes auctorem legis hinc dissimulare non posse? nam hic imago legis est, illic ueritas, et qui inludit imaginem, ueritatem inludere non potest. numquid est aliquis locus sine deo aut aliquis manus eius effugiat? putant autem blandientes sibi, quia qui hic euadit iam securus sit. et quo modo hoc iustum aestimant, ut aliis in talibus causis damnatis isti euadant?
Certe deus mundum constituit et qua lege uteretur ostendit. diligens enim opus suum ostendit ei uiam, qua itur ad uitam, ordinatis quibus ducibus uterentur, quia est et uia quae ducit ad mortem. numquid non ergo requirere debet, si hi, quos ministros regni sui posuit, eo iure, quo constituit, populum eius gubernarunt, aut si populus edictum eius suscepit, ut et ministri fideles inuenti laude digni sint aut infideles poenis subditi, similiter et populus lege seruata laudetur aut contempta damnetur? hoc iustum est, hoc causa ex?oscit. [*]( 16 cf. Matth. 7, 13. 14 ) [*]( 1 quidem] quid est X uindicant PGA iudicii sublati NX 3 sed] seu X se om. N 4 factorum C, N (corr.), FB 5 ut] et C nominari] minari (rorr.) M nominerum (corr. nominarum) C 7 nequiter (add. s. l. do m. rec.) M 8 effugiunt] et fugiunt C 15 uteretur] pro utaeretur quia est (pro et quia est eras.) C 16 enim] eum (corr.) N 18 quae] qui (corr. que) N ei hi] si hii CGA sibi N 19 eo] eos C quod P 20 suscipit C 21 ut et] ut C aut NX ministri] administri C aministri N (corr. et ministri), FB fidelis M sunt CN 22 laudetur quo (quo eras.) C laudatur X 23 contemptu C contenta. N damnatur P iussum CNX est om. CNX hoc alt.] . hoco (corr.) N ) [*]( L. Ps.-Aug. Qnaest. test. ) [*]( 22 )
Quo modo ergo quibusdam displicet futurum iudicium credere? sed hoc mathematicorum inuenit amentia. quo modo enim possent futurum accipere iudicium, qui praesenti repugnant, quia iudicium in natiuitate esse contendunt? et quia ueritas, cum putatur premi, resurgit, ipsi, qui quodam iudicio naturali bonos et malos non fieri, sed adserunt nasci, peccantibus retribuunt nec patiuntur inulta esse peccata. uirgis enim pistrino uinculis intus corripiunt, quos foris inemendabiles adserunt natos. aliquis prudentium corripit quem scit emendari non posse? quod quidem aut stulti est aut iniqui.
Sed ne hoc ipsum fato dicant fieri, quia qui sub fato est non facit quod uult, ut etiam ipsi naturale habeant ut uindicent in eos, quos sciunt inconuertibiles manere naturaliter, et uere, quia sic dicendum est, ut quidquid fati esse dicitur stultitiae deputetur. quam enim stultum est ut* cum dicant aliquem malum natum, nec illum bonum probent quem adserant bonum natum! quo modo enim potest bonus iudicari, qui rem iniquam facere deprehenditur? quid enim tam iniquum, quam ut caedatur, qui negatur aliud potuisse facere quam fecit?
Et si omnia fato fiunt, quo modo lex subintrauit, quae non sinat fieri quod fati est? si enim tollatur lex, passim publice inlicita fient nec potentes poterunt ferri nec erit libertas, quia et qui nunc non cogitat malum sublato timore incipiet malus esse. denique legimus legem malorum causa datam. [*](21 cf. Bom. 5, 20 25 cf. Bom. 5, 20 etc. ) [*]( 3 possunt CNX 4 natiuitate esse] natinitates se 0, N (corr.), FB qua (corr. m. rec.) M 5 cum putatur] conputator C cum putatur (corr. computatur) d praemii CG regit M resurgeut G, (corr. resurget) Ã ipsi (corr. m. rec. ipsos) M qui] ... M 8 pristino NX inemendabilie C 11 ipsum ipso GA ipsum ipsum B 12 etiam] etiam hii P 18 quoa] quod CNX 14 uere] uiuere X quidquid] quid (d exp.) N faci (corr. m. rec.) M 16 quem] quod CNFB 17 asserunt P iudicare N 19 ne negatur C facere potuisse GÃ 20 facit CNX 21 haec lex P 22 sinam P sinet C 28 fiant C 24 incipiat CNX 25 data X )
Sed et hoc ipsum fati forte fuit, ut lex daretur. et qua ratione fata subsistunt, si generant a quo destruantur, quia quod fati est contra dixit lex fieri debere? carent ergo ratione, si contraria sibi generant, et iniqua sunt, quia nasci faciunt homines ad damnationem, et si iniqua sunt, auctoritatem habere non debent, quia omne iniquum punitioni obnoxium est. ,
Aut ne forte legem nihil prodesse dicant, quia qui sic natus est, ut malus sit, per legem non potest inmutari? quod si est, superflue lex data est; et quo modo fata rem superfluam nasci fecerunt, quia \'nihil sine fato\'? itaque fata et pro se et contra se faciunt. quod si ita est, stare non potest quod per inconstantiam rationis non tenet firmitatem.