Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

\'Sed\', aiunt e contra, \'stultum est quod creditur; non enim ratione subsistit deum habere filium neque emortua et dissoluta corpora rursus reparari ad uitam). omnes philosofi et sectarum inuentores diuersis disputationibus inuicem se confoderunt, nullus ad alterum transiens, quia unus quisque in quo imbutus fuerat permanebat per id quod enim uerba contradictioni obnoxia sunt, nullus alterum superabat; non enim erat [*](19 cf. Rom. 4, 19 ) [*](1 non om. N 2 ognoaimm (corr.f) M prodiis« (corr.) C omnibas 0, (corr.) d 5 excitatus (corr. tn. rec.) M 6 demonia eiecta ei qao nato ocnloa rwtitateB hoc ordim P daemonia N 8 fnimaa tulti P nidia (corr.) N 10 aint] tont P, C (corr.) 18 deifititm M demificam (DOrY.) C indicant P 15 credideramus] orlderanoB CN nonne] non C 17 eramns P 19 mortua C et moitaa N 80 deeoluta C, (ex desolata) A, X 21 confaderunt M 23 contradietlonia NX 24 obnosia-contradictionibne om. (add. mg.) C superabat alterum OA enim om. (add. mM forie) C )

312
unde se quis uictorem ostenderet, sed inuicem contradictionibus se fatigantes minime alter alteri persuadebat.

Hinc factum est ut dei prouidentia, cuius sensus inuestigari non potest, praedicationi suae uirtutem adiungeret, ut ueritas praedicationis uirtutis testimonio probaretur, ut, qui uerbis contradicere parati erant, uidentes uirtutem contradicere non auderent. quae enim maior poterit esse testificatio ueritatis, quam est operatio uirtutis?

Si quis autem opera uirtutum deneget accusans scripturas, quo modo poterit stultam fidem nostram dicere denegans scripturas? ubi enim scriptum est de Christo quod filius dei credendus est, eodem loco uirtus testis inuenitur. et si cui absurdum uidetur legenti Christum dei filium cruci fixum, reuoluat et inueniet resurrexisse eum a mortuis et intellegat non otiose eum mortuum este neque inuitum, qui potuit resurgere, sed esse mysterium. quicumque ergo est ille, aut tacebit de cruce - quia, si dixerit stultam crucem, non poterit dicere stultam resurrectionem; excusat enim resurrectio crucem — aut, si locutus fuerit de cruce, non poterit negare prouidentiam esse in ea, quam uidet testimonio resurrectionis firmari; aut.utrumque enim accipitur aut utrumque refellitur, ut, qui non defendet, nec audeat accusare.,

Quare autem cruci figi se permiserit cognatis, mysterium reseruandum est. mortem autem hanc in tantum commendauit, ut clarificari se per eam testatus sit. nam et ait: potestatem habeo ponendi animam meam et: potestatem [*](11 cf. Ioh. 20, 80. 31 25 cf. Ioh. 13, 81 26 Ioh. 10, 18 ) [*]( 1 quis se P S dei] omni P 4 praedicationis MX uirtutum M 5 quid (d eras.) M 6 parati erant uideotes uirtutera contradicere om. X 7 auderent (corr. andirent) C 10 noatram P denegari P 11 scripturas om. (add. m2) C est otn. N quod] ut C 12 est om. (add. m2) C 14 renoluant M eum se (se erae.) N 17 quia-poterit in ra*. M 20 eam MNX 21 aut utrumque enim accipitur om. M 28 craci figi se] cruci affigi se P crucifigiBse F, (ss eras.) B. )

313
habeo iterum sumendi eam. non ergo coactus est mori, qui potestatem habuit et mori et resurgere. hanc qui abnuit, non poterit dicere uiolenter illi mortem inlatam. si enim istam negat, nec mortuum illum poterit adseuerare, quia haec illic continentur, ubi morti traditus legitur. nemo enim ex superioribus postrema aut ex postremis superiora condemnat, quia contrarium non est quod unius corporis est.

De mortuis autem quod resurgant, dolo dicunt stultum credere. uident enim exempla quibus credibile iudicetur. omnia enim semina usibus necessaria, nisi dissoluta fuerint, renasci rursus non poterunt. si haec in mundo hominum causa decreuit, cur illorum ipsorum corporibus si haec praestaturus credatur, stultum putant, nisi quia ipsi stulti sunt, qui plus deo non dant, quam potest mundus? uirtutum tamen gestarum nunc usque apparet umbra. quia enim tempus non est faciendarum uirtutum — initio enim fieri oportuit, ut semen fidei per hanc crementum faceret —, tamen etiam modo demonia nominata cruce Christi terrentur et, si inpensius fiat, fugantur et di paganorum formidine et metu nominatae crucis responsa dare non possunt.

Si obprobrium est mors Christi, quare terrori est? res enim, quae ex crimine uenit, non timeri debet, sed contemni. quis enim timeat hominem pro crimine suo occisum? ac si innocens fuerit, timeri tamen non potest, sed doleri. itaque nisi sentirent demonia uel di paganorum sacramentum esse [*]( 10 cf. Ioh. 12, 24 ) [*]( 1 iterum-mori om. (add. mg.) M 2 qui pr.) quia M haec P qui alt. om. C abnuet P apnnit M 3 illi mortem uiolenter P inlatam (corr.) N ista P 5 continentor M contenentur C, N (corr.), FB morte FB superioris N 10 deaoluta CNFB disoluta G, (corr.) A 11 potuerunt G, (corr.) A 13 qui pInsl quibus CNX 14 uirtutum om. M tamen-uirtutum (16) om. (add. mg.) M 17 tamen] tunc C 18 si inpensius] sumpensius C suspeneius NX 19 di scripsi dii P de eel. meto M (corr..), CN moetu FB 21 mora Christi est GA terroris P terrore M 22 enim] ea M timere M, (corr.) N 24 tamen] tunc C 25 di scripsi dii P de cet. paganarum M sacramento GA )

314
crucem Christi, nominata ea non terrerentur et, ut proprius dicam, nisi rei essent, non timerent. hi enim omnes, qui ex parte diaboli sunt, consenserunt in mortem Christi. unde cuncta demonia siue di gentium nominata cruce Christi terrore concutiuntur. omnis enim qui in alicuius innocentis morte reus est, cum nomen eius fuerit memoratum, timor adprehendit cor eius. recordatione enim habita delicti reum ae uidet: quanto magis demonia uel di gentium, qui rei sunt necis domini et saluatoris mundi!

Sed pagani antiquitatis causa uerum se tenere contendunt, quia \'quod anterius est\', inquiunt, \'falsum esse non potest\', quasi antiquitas aut uetus consuetudo praeiudicet ueritati. possent enim homicidae aut molles aut adulteri uel -ceteri criminosi per hoc inlicita sua defendere, quia antiqua sunt et ab ipso mundi initio coepta, cum hinc magis intellegere deberent errorem suum, quia quod reprehensibile et turpe eat male coeptum probatur, quod autem honestum et sanctum est digne colitur; nec posse turpe et reprehensibile ante sanctum esse et inreprehensibile.

Et ad postremum paganorum traditio ab homine inuenta negari non potest; quia autem nostra lex a deo data est, euidens res est. in monte enim apparuit maiestas dei ad dandam legem hominibus et, ut huic fides possit haberi, praemisit signa multa et prodigia facta in Aegypto, quod hodieque libri testantur a Ptolomeo reconditi in bybliotecam Alexandriae. [*](8 of. Ioh. 4, 42 22 cf. Ez. 19,16 seqq. 28 cf. Ez. 7, 10 etc. 24 cf. Tert. Apol. 18 ) [*](1 terrentur PO 2 hic P hii CNX omnem NFB 4 dii PNX di (corr. dii) C cruci Å (corr.), B zpi. C 6 in om. N 7 dilecti M, (corr.) C aidit (corr.) 0 quantum M 8 dii PNX di (corr. dii) C rei] lei N 10 contendtuit ae tenere P 19 ueritatem (em m3 m rat.) N 14 inlicite C quia] qui CNF que G Clae (corr.) A 16 erroram (corr.) M 20 ab (b mS m ras.) N 21 quia] qui CFB quod (od mS WI rcu.) N euidens (e pr. tn2 ita ras.) N 22 enim om. OA dni (corr. m £ ) N 28 ponet OA praemit (corr. m2) N promisit X 24 hodieqaae N (corr. m2), X 25 a Ptolomeo] apoitolo meo C a ptholomeo NX bibliothecam PCNX alercondrie M alezandrinae CNX )

315
sic ergo legem dignatus est dare, ut nemo ambigeret deum esse qui tradidit. palam enim et manifeste uisa est omnibus maiestas dei in tanto fulgore et terrore, ut et praeter eum nemo alius deus crederetur et, quod iubebat, omni obseruatione dignum haberetur.

Et ut omnia deificae rationi conueniant, inspiciatur tradita lex, si quid in ea iniustum, si quid inhonestum, si quid ridiculosum. sic oportuit deum innotescere, non ut in angule per inposturam appareret, qui claudi non potest, neque in speleo, ubi aliud est quam cernitur operante inlecebrosa fallacia, neque ea seruanda traderet, quae, propter quod inhonesta essent, in tenebris gererentur.