Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Unde adiecit: ut iustificeris in sermonibus tuis et uincas, cum iudicaris. misericordiam postulans deum iustitiam suam non inmutare precatur, cum soleat media esse iustitia, ut non peccantibus et peccantibus aequa sit, id est, ut uni cuique reddat secundum opera sua. sed non ignorat quid postulet uir innocens in dei sacramento. sciens enim dominum frequenter in lege dixisse, quia misericors, inquit, sum ego dominus deus uester, inde rogat ut haec fides maneat et in sermonibus suis deus iustificetur, dum in eo [*]( 3 PS. 50, 6 6 cf. Ps. 1, 1 17 PS. 50, 6 21 cf. Proa. 24, 12. Rom. 2, 6 23 cf. Ex. 22, 27. Ps. 102, 8. 110, 4 etc. ) [*]( 1 iactoris M elegit CNGA elegite F (corr. elegit), B 2 cui] qui X hac om. M iniquitatem (corr.) N 8 ait... M soli] * N 4 quia] quod (corr.) C 5 quam] quoniam M 7 nec te-cooseruum peccani (10) om. N 8 te deum] te in deum P 10 sic] si X (corr. FA) 13 etiam] enim N 14 hii CNX in om. NG, A (add. s. I.) 15 postulat X admitti C ad] ab (corr.) N 18 deum] deum (corr. domini) C 19 soleat] sole et CNX (corr. A) 21 unieniqae (mg. «unique) M 22 uiri C \\ 23 dominum] omnem N 24 ego !om. N ) [*]( L. P«.-Auf. Qusest. tnt. ) [*]( 19 )

290
permanet, quod locutus est, nec peccatis hominum uincitur, ut non misereatur. scientes enim qui peccant, quae promisit deus bene uiuentibus, et quia in eo perdurant, iudicant illum mendacem. non enim credunt male uiuendo uera esse quae promisit. idcirco petit rex Dauid ut uincat hoc deus, quod putant homines, et det quae promisit, ut erubescant qui, dum non seruant mandata, iudicant illum non daturum.