Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Et sequitur: tibi soli peccaui et malum coram te feci. nunc ex alia parte causae suae medellam prospicit, ut ad effectum postulationem deducat. hac enim prosecutione in prima causa innocentem se dicit, quia qui alteri deo peccat [*]( 7 Ps. 50, 4 13 Ps. 50, 5 20 Esai. 43, 26 22 Ps. 50, 6 ) [*]( 2 iudici (corr. m2) N et om. M faciet PX condolere] condolore C, (corr. m2) N cum dolore X 3 uidit GA 4 ostendant M dolore C, N (corr. m2), FB dolorem GA 5 inridere»*»».* M peocatur C (corr.) 6 interim] iterum enim post X 7 inquit] iniquid (corr. ininquid) N .8 munda me] mundom (?) meo C 9 multum M mandare X 11 subpectus (corr.) N 13 ego iniquitatcm meam agnosco P cognosco GA 14 contra] coram P 15 scit om. N ei totam PGA 17 ignoscit (corr.) N 20 ut] et M 5>4 hac] haec CNX prosecutionem NF (corr.), B )

289
inimicus est auctoris dei. in locum enim eius alterum eligit, cui auctoritatem eius adscribat. unde hic ab hac se iniquitate alienum ostendens: tibi, ait, soli peccaui et malum coram te feci, hoc est: \'quia tibi et nulli alii, quem deum per errorem dicerem, peccaui, minor mea causa est quam ceterorum, qui sunt perditioni obnoxii. non enim impius sum, sed peccator, quia non in te, sed in lege tua peccaui, nec te negaui, sed te deum et dominum confitens in homine peccaui. ergo quia in illa, quae tua propria causa est, reus non sum, ignosce quod in conseruum peccaui. sic enim peccaui, ut honorificentiam nominis tui nec negarem nec alteri darem\'. fuit itaque unde commoueretur ad misericordiam iudex. cum enim multi in illum peccent, quos etiam hortatur ad se conuerti, dum hi, qui non in illum peccant, ex aliis tamen causis ueniam postulant, libenter admittit. semper enim dominus ad auxilium suum uult confugere seruos suos.