Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Et sequitur: auditui meo dabis gaudium et laetitiam. dubium non est, quia uox praedicantis remissionem gaudium praestat peccatoribus. quis enim non laetetur, cum audit dari indulgentiam? cui enim deus remittit, et in praesenti et in futuro securus est.
Propterea exultabunt ossa humiliata. duplici genere sunt ossa humiliata, quia et ut peccaret humiliatus est — nemo enim peccans exaltatur — et ut postea subplex ueniam imploraret. nam utique in cilicio et cinere uolutatus [*](3 Pa. 50, 9 5 cf. Ez. 12, 22. 23 8 Ps. 50, 9 10 Pe. 50, 9 16 Ps. 50, 10 21 Pa. 50, 10 24 cf. II Reg. 12, 16 ) [*](1 dare G, d (corr.) 2 huus (tn2 corr. huins) N 3 tacens dicit P asparge (add. s «. l. et eras.) M aesparges (corr. ac sparges) N 4 asperaione CNX 5 potes P, F (corr.) sanguini N (corr. m2), X liniuerunt C NX 6 praesentarentur M 7 ne tangatur] nec angatur M(?), C 8 me om. (add. m2) C 9 dei] deus uel dicitur (corr.) C 11 facit P facit P 12 mundare (corr.) N 13 rationi (corr. m2) N 14 asparssio M aspereio X 19 indiligentiam M 21 et adiecit add. ante propterea P 22 generi M geri (corr. generi) C 24 cinere] in cinere N cineri (corr. A) X uoluptatus P, X (corr.) uoluntatug (n partim eras.) M )
Et subiecit: auerte faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele. hac forma remissionem postulat, sicut constitutum erat in futurum per fidem Christi, ut saluator, qui ei specialiter promissus ab ipso inciperet cuncta conuersis donare peccata. cuius enim non respiciuntur peccata et omnes delentur iniquitates, non habet unde reus constitui et inimicorum eius ora clauduntur. qui enim non respicit peccata, non illa inputat. hoc est enim auertere faciem a peccatis alicuius, accusationem contra eum non recipere. et quid est hoc, ut, cum de duobus peccatis correptus sit, hic addat de multis se accusando? et cum audierit a profeta Nathan quia ignotum erat ei, quare sic postulat sedula prece, ut possit ad ueniam peruenire, nisi quia non suam solius causam agit, sed sub occasione peccati sui totius populi miserias narrat? sibi enim reformationem precatur, quia cui ignoscitur non est sine rubore, nisi loco suofuerit redditus, ut dignitas loci ruborem excuset; ceteris autem beneficium dei, quod ad cuncta peccata abluenda futurum erat in Christo, significauit.
Et sequitur: cor mundum crea in me, deus, et spiritum iustum dedica in uisceribus meis; hoc est bona mente misericordiam deprecari. non solum autem de [*](1 cf. II Reg. 12, 20 8 Ps. 50, 11 6 cf. Matth. 6, 12 etc. cf. Eaai. 11, 1 sqq. 10 cf. Ps. 81, 2 14 cf. II Reg. 12, 13 22 Ps. 50, 12 ) [*]( 4 haec formam (corr.) N 5 futuro G.A. 6 fuerat ante promissus add. P erat post promissus add. N 7 ab] ad M 7 inciperet] add. remittere (fort. m2) N donare om. N cuius enim non respiciuntur peccata om. (add. mg.) M 9 constitui] possit constitui P constituatur Nm2 inimicorum] inicorum M inimici coram X eius. C 10 illa otn. P est om. M 1? et om. C 13 addit G.A. acussanto (corr. m2 acussantum) N . 14 ei] et P 17 populi om. M 18 robore CXX (corr. A) 19 loco M roborem CNX (corr. A) exsuset M 20 abolenda P 23 dedicame (me exp.) M 24 mentem (corr.) X-)
Uideris de ceteris. et adiecit: ne proicias meafacie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me. hic sensus est, quem supra memoraui, quia securus de uenia sollicitus est de reformatione. cui enim ignoscitur solum, solet a facie domini secerni. quamuis enim non in illum uindicetur. in animo tamen domini uel iudicis facinus eius deletum non est. ideo orat, ut penitus peccatum eius deleatur et dignus sit accedere ad faciem domini et iterum profetare, quod et factum. hoc est enim quod dicit: et spiritum sanctum tuum ne auferas a me. hic est spiritus profetarum. [*]( * 7 cf. Col. 3, 17 11 Prou. 20, 9 16 Ps.50, 18 24 Ps. 50, 13 ) [*]( 1 rogat sed et de futuris om. (add. mg.) M rogant (corr.) N peccet ut ostendens] peccator tendens CNX 4 peccato N 5 autem om. C 6 si neque] sique X foris] inforiB C foras X 7 quod om. P 8 ut in omnibus seruetur uel in dei causa seruandum eat om. C causam X 9 ut] et CXX mundo X 14 a om. N 16 uideris de ceteris om. P delet Turner et om. M me] meme P 20 post se cerni. (sic) def. F usque ad Romanorum (p. 307, 12), cuius in locum succedit E 21 iudiucis M 23 accidere C 24 factum] add. esse P cst CNX )
Et sequitur: redde mihi laetitiam salutaris tui et spiritu principali confirma me. laetitiam dari sibi postulat, quae promissa erat in Christo, ut omnibus maculis ablutus et reparatus laetus esset in salute quaesita, nec amotus, sed confirmatus in regno spiritu sancto, quem ideo principalem dixit, quia super omnem creaturam est, per quem reges regnant.
Et subdidit: doceam, inquit, iniquos uias tuas et impii ad te conuertentur. hoc dicit, ut in eo discant iniqui pietatem dei, qua confitentes sibi suscipit peccatores et promouet, nec impios conuersos neclegit, sed hortatur, dum aliis miseretur.
Et sequitur: libera me de sanguine, deus, deus salutis meae. hoc dicto ostendit peccatum suum morte dignum, ut dei misericordiam, quanta sit, praedicet. per hoc enim etiam alios prouocat confugere ad dei clementiam.
Unde subiecit: exultabit lingua mea iustitiam tuam, domine. gaudere se dicit in iustitia domini, quia in eo permanet quod promisit dicens: misericordiam autem meam non amouebo ab eis. laetus ergo Dauid rex et securus in hac parte dei sui iustitiam praedicat.
Et sequitur: labia mea aperies et os meum adnuntiabit laudem tuam. sic labia eius aperit, dum subiectum illum esse non sinit causa peccati. liberati enim os patet, peccatoris enim clausum est os; pudore enim et metu [*](1 Pa. 50, 14 6. cf. Prou. 8, 15 8 Pa. 50, 15 13 Ps. 50, 16 17 Ps. 50, 16. 17 19 Ps. 88, 34 22 Ps. 50, 17 )[*](t.F ) [*](2 spiritom EB dari eibi] danid P dari] dare M 3 quae] quem P quae (corr. quam) N promissa erat] promiserat PAB ut] et P omnibus] in (eras.) omnibus C 4 requesita P 5 ammotus EB 8 subdit M 9 ad] a (corr. m. rec. at Į?]) M 10 qua] quae CNX 11 promoait C nec Nm2 in raa. tatur (corr. m2) N 14 dico M 17 exultauit PCX lingua. N 20 ammouebo X dauid (eras.) N 21 iustitiam suam (suam eras.) M 22 domine labia C aperias M adnuntiauit C 24 sinit] Fine C, N (corr. m2), X liberati om. P os] ons (corr.) N 25 enim pr. om. P )
Et adiecit: quoniam si uoluisses sacrificium, dedissem utique. hoc de conperto loquitur sciens sanctum Samuhel dixisse ad Saul regem, cum peccatum suum non dolore mentis neque lacrimarum miseratione, sed sacrificii oblatione oblitterari putaret: nou uult, inquit, deus sacrificium magis quam audiri uocem suam, quia huius modi sacrificia damnum possunt facere, non tamen deum placare. deus enim sic placatur, si anima peccati sui memor tribulatione et maerore cordis defleat quod peccauit.