Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Ideoque respondetur ei: dominus fortis et potens, dominus potens in proelio, ut hoc subiecto non nudis uerbis, sed cum testimonio regem gloriae Christum addisceret. uirtus enim et potentia qua subegit et pressit diabolum cum satellitibus eius, haec ostendunt illum regem esse gloriae.
Et adiecit: tollite portas principis uestri et eleuamini, portae aeternales. hoc est, quoniam uirtutis testimonio, cui contradici nefarium est, didicistis dignum esse Christum dici regem gloriae, auferte errorem de mentibus uestris.
Et ait: et introibit rex gloriae. ostenditur enim quia non possunt participari cum fide Christi, nisi emundauerint corda sua ab omni inmunditia idolatriae. nisi enim innouatus fuerit homo, non intrabit spiritus sanctus in eum.
Et sequitur: quis est iste rex gloriae? iteratio ista confirmationem facit. omne enim, quod nouum auditur, [*]( 3. 5 Pa. 23, 8 8 Pa. 23, 8 14 Ps. 28, 9 19 Pe. 23, 9 23 Pa. 23, 10 ) [*](1 conspirauerunt P consspirarunt (alt. s eras ) N ut] et C 4 forte] porte C puteretur G, (corr.) A 5 et om. P 6 docere GA uellit C, (pr. 1 eras.) N 8 ideo CNX responditur G, (corr.) A 9 dominus potens Olle. X praelio C ut] et 0, N (corr.), X 11 qua] quia (i partim eras.) M 13 gloriae] et gloriae P 14 tolle M principes PMNX principes principis Engelbrecht Turner uestri (corr. m2 aestras) N 15 uirtutes M 16 didicisti M 17 dicere X 19 et pr.] .. N 20 quia (eras.) N possunt om. N participati (corr.) N 21 omni om. C ininundiliae C inuocatus G, A (corr. m2 mg.) 22 intrat P intrauit C eum] eo (corr.) N 24 istam P )
Et adiecit: dominus uirtutum ipse est rex gloriae. eadem repetendo docet rite dici hunc regem gloriae. qui sit dominus uirtutum. non inmerito enim rex gloriae appellatur, qui uirtutibus dominatur. unde apostolus: si enim intellexissent, ait, numquam dominum maiestatis cruci fixissent.
Quinquagensimus hic psalmus positus est non pro temporis in ordine, sed ratione. titulus enim eius non numero, sed rationi subiectus est. quantum enim ad historiam pertinet, anterior est quam tertius. prius enim a profeta Nathan delicti causa correptus est, quam insurgeret contra illam filius eius Abessalon, ut eum uellet et uita et regno priuare. haec ergo causa est ut quinquagensimus poneretur, quam constat ex lege descendere. illic enim cautum est quinquagensimum numerum remissionem habere. est enim post septem septimanas primus typum habens dominici diei, quia, sicut post septem dies primus dies ipse est, qui initio factus est, qui semper finita septimana primus est, ita et post septem septimanas quinquagensimus numeratus in mysterio primus est, qui duplici genere (dominicus dies* appellatur, primum quia in initio factus a domino est, qui semper in se conuersus per curricula [*]( 8 Pe. 28, 10 6 I Cor. 2, 8 13 cf. II Reg. 12, 7-12 14 cf. II Reg. 15, 1 aeqq. 17 cf. Leu. 25, 10 18 cf. Leu. 25, 8 19. 22 cf. Apoc. 1, 10-) [*]( 1 coicipitur (corr.) C admiratio enim] admirationem (corr. m2 admiratio nempe) N, X 2 amquam PMC, N (corr. m2), X 4 repetendo] ree petendo FG 5 qui sit] qua sit F quasi X rez om. GA 9 quinquagesimo PMX 10 hic om. P, B (add. 8. I.) pro om. P 12 quam M 13 delicta (corr.) N 14 filii (carr. fort. m2) C ab.salon C absalon NX 16 diacendere C, N (corr. m2), X 21 septemana (corr.; sep est s. I.) M septimanas] septem manas C 22 numeratur MNX ministerio C 23 in om. CN X )
In hoc enim rex Dauid remissionem postulat secundum supra dictum sensum; unde ait: misereremei, deus, secundum magnam misericordiam tuam. sciens rex Dauid grauiter se peccasse sic postulat dicens: miserere mei, deus, secundum magnam misericordiam tuam. magna enim misericordia tunc est, cum grandia ignoscit peccata.