Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Etsubiecit:hic accipiet benedictionem a domino et misericordiam a deo salutari suo. nunc quodmeritum eius sit, qui in causa dei et hominis*, creatoris et proximi, fidem habuerit et dilectionem, ostendit, quia et benedicetur a domino,. ut commendatus appareat, et in his misericordiam consequetur, quae implere non potuit. nec enim tam circumspectus potest aliquis esse, ut nusquam erret, sed quia in magnis sollicitus et fidelis inuentus est, in minimis misericordiam accipiet a deo suo, qui ideo salutaris dicitur, quia non uult morientis mortem, sed ut reuertatur et uiuat.
Et sequitur: haec est generatio requirentium [*](4 Pa. 23, 4 7 Matth. 22. 3.-40 15 Ps. 23, 5 23 cf. Ezech. 18, 32 (cf. 33, 11) 25 Ps. 23, 6 ) [*]( 1 habebit P 2 inclinata FB 3 corruptionem P 4 sequitur] subiecit P proximo suo in] in proximo suo X 5 principalis (corr. m2) N 6 qui om. C 7 diligis C, N (corr. m2), G (corr.) 8 ex alt. om. X 9 ille CF 10 tibi om. GA 11 pendit C ergo] enim P 12 tota C seruetur P 13 peccati X (corr. GA) studeant P studiat X 14 diligit N 15 accipietur P accipiat C 19 ut commendatus] et commendatur X consequitur CNX 21 in magnis] imaginis (corr) C 22 in minimis] imminimis N accipiat C, X (corr. m2), X 23 morientes (corr.) CN 25 requirentium] quaerentium X )
DIAPSALMA. Diapsalma hoc in loco personae inmutationem significat. post enim illa, quae ad patris dei personam pertinent, subiungit ea quae ad filii dei pertinent sacramentum, ut ordo integer conseruetur patris et filii. nam lex data est per Moysen, ut quasi pedagogus esset hominibus erudiens eos et praeparans magistra iustitia, ut digni fierent ad excipiendum annum domini et diem retributionis, ut, qui sub spe futuri Christi fideles fuissent, susciperent eum et possent Adae peccatum effugere de suis securi, quia aduentus eius, quem sperauerant, daturus illis esset misericordiam de his, in quibus subreptum est illis ut delinquerent. hoc est quod superius memorauit dicens: accipiet misericordiam a deo salutari suo.
Dicit ergo: tollite portas principis uestri. haec uox sanctorum est angelorum, de quibus dicit in euangelio, quia accesserunt, inquit, angeli et ministrabant ei. hi ergo dicunt ad principes et potestates, aduersus quos nobis conluctationem esse dicit apostolus, ut tollant portas principis sui, id est diaboli, qui est princeps principum in errore [*](7 cf. Ioh. 1, 17 8 cf. Gal. 3, 24 9 cf. Luc. 4, 19 15 Ps. 17 Pa. 23, 7 19 Mattb. 4, 11 23, 5 20 cf. Eph. 6, 12 ) [*]( 2 a om. C uideri] uidere G, (cotr.) A 3 dicitur om. M 4 diab Balma diab aalma P diabsalma diabsalma C 5 significat.. (t in ras.) M illam GA 6 pertinet C fllium C aacramentum (corr. m2 sacramenta) N 7 data lex eat PCXX 8 moyses (corr.) C 9 ręparans P eos post praeparans quoque CXX 9 ex pendam C ezpiandum NX 10 qaid FB 11 susciperunt FB 12 adea (alt. a eras.) N effugere] et fugere C 13 quem (corr. que) M sperauerunt C illi M 15 accipiat G, (corr.) A 17 principes MXX (corr. A) portas, principes. principis uestri malunt Engelbrecht Turner coll. lin. 20-23 uestras MB (corr.) nestri N (corr. m2 uestras) hec ergo P 18 est om. C uangelio M 19 angeli] auangeli (corr.) C 20 hii CNX 21 principes PMC, N (corr.), X (A corr.) )
Et sequitur: et eleuamini, portae aeternales. fides et spes cum caritate portae sunt aeternales, quia non potest aboleri quod per ueritatem praedicatur. illae autem portae, quas dixi perfidiam esse et fallaciam idolorum, temporales sunt, quia omne mendacium non pertinet; manifestata enim ueritate interibit. docentur ergo ut tollant portas principis sui, id est, ut amoto multorum deorum errore unius dei fides introducatur in Christo. hoc est quod se apostolus edocere missum testatur, ut ostendat non solum hominibus, sed et principibus et potestatibus in caelestibus mysterium dei unius in Christo.
Et subiecit: et introibit rex gloriae. tollendas dicit fallaces portas diaboli subtilitate conpositas, quae sunt praesumptio, per quam deum se aestimauit, ut introeat rex gloriae, qui est Christus Iesus dominus noster. nullius enim mentem dei fides ingreditur, nisi tulerit a se errorem diaboli praeuaricatione inuentum, et principes supra memorati non possint in unius dei fidem Christum regem recipere, nisi proiecerint a se traditionem, per quam uni deo inportatur calumnia, non solum terrenam, sed et eam, quae in caelestibus usurpata est principe principum satana, quia illic errorem, [*](3 Ps. 23, 7 4 cf. I Cor. 13, 13 11 cf. Eph. 3, 8-10. Col. 2, 2 14 Ps. 23, 7 17 cf. Rom. 6, 23 ) [*]( 1 hae] haec P, N (corr.), GA porta GA perfidie (corr. m2) N 2 idolatria MGXX (corr. A), cf. lin. 6 5 autem om. M 6 fallatium C temporalis N 7 est N permanet P pertinet (corr. permanet) A manifesta MGA 8 ueritatem (corr.) X ergo] ego d (corr.), B principes P, N (corr.) 10 edocere] sedncere C educere NFB edocere (o in ras.) A 12 et alt.] ut P potestabus P 14 tollandas M 19 praeuaricationem G, A (corr.) 20 possent MGA 21 inportatur (corr. m2 inrogatur) N 22 terraenam (m eras.) N terrenam (corr. terrena) A et om. X ea CNX 23 satan M )
Et sequitur: quis est iste rex gloriae? ne superuacue forte regem Christum gloriae dicere putaretur, interrogantis ponit personam et dicentis: quis est iste rex gloriae? qui quasi admiretur aut doceri se uelit, si uerum est et condignum dicere Christum regem gloriae.