Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Et subiecit: et introibit rex gloriae. tollendas dicit fallaces portas diaboli subtilitate conpositas, quae sunt praesumptio, per quam deum se aestimauit, ut introeat rex gloriae, qui est Christus Iesus dominus noster. nullius enim mentem dei fides ingreditur, nisi tulerit a se errorem diaboli praeuaricatione inuentum, et principes supra memorati non possint in unius dei fidem Christum regem recipere, nisi proiecerint a se traditionem, per quam uni deo inportatur calumnia, non solum terrenam, sed et eam, quae in caelestibus usurpata est principe principum satana, quia illic errorem, [*](3 Ps. 23, 7 4 cf. I Cor. 13, 13 11 cf. Eph. 3, 8-10. Col. 2, 2 14 Ps. 23, 7 17 cf. Rom. 6, 23 ) [*]( 1 hae] haec P, N (corr.), GA porta GA perfidie (corr. m2) N 2 idolatria MGXX (corr. A), cf. lin. 6 5 autem om. M 6 fallatium C temporalis N 7 est N permanet P pertinet (corr. permanet) A manifesta MGA 8 ueritatem (corr.) X ergo] ego d (corr.), B principes P, N (corr.) 10 edocere] sedncere C educere NFB edocere (o in ras.) A 12 et alt.] ut P potestabus P 14 tollandas M 19 praeuaricationem G, A (corr.) 20 possent MGA 21 inportatur (corr. m2 inrogatur) N 22 terraenam (m eras.) N terrenam (corr. terrena) A et om. X ea CNX 23 satan M )

285
quem inter se conspirarunt, ut auctore diabolo deos se dicerent, etiam hic in terra disposuerunt, ut hic error illius imago sit.