Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Et sequitur: et eleuamini, portae aeternales. fides et spes cum caritate portae sunt aeternales, quia non potest aboleri quod per ueritatem praedicatur. illae autem portae, quas dixi perfidiam esse et fallaciam idolorum, temporales sunt, quia omne mendacium non pertinet; manifestata enim ueritate interibit. docentur ergo ut tollant portas principis sui, id est, ut amoto multorum deorum errore unius dei fides introducatur in Christo. hoc est quod se apostolus edocere missum testatur, ut ostendat non solum hominibus, sed et principibus et potestatibus in caelestibus mysterium dei unius in Christo.