Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

DIAPSALMA. Diapsalma hoc in loco personae inmutationem significat. post enim illa, quae ad patris dei personam pertinent, subiungit ea quae ad filii dei pertinent sacramentum, ut ordo integer conseruetur patris et filii. nam lex data est per Moysen, ut quasi pedagogus esset hominibus erudiens eos et praeparans magistra iustitia, ut digni fierent ad excipiendum annum domini et diem retributionis, ut, qui sub spe futuri Christi fideles fuissent, susciperent eum et possent Adae peccatum effugere de suis securi, quia aduentus eius, quem sperauerant, daturus illis esset misericordiam de his, in quibus subreptum est illis ut delinquerent. hoc est quod superius memorauit dicens: accipiet misericordiam a deo salutari suo.