Et sequitur: haec est generatio requirentium [*](4 Pa. 23, 4 7 Matth. 22. 3.-40 15 Ps. 23, 5 23 cf. Ezech. 18, 32 (cf. 33, 11) 25 Ps. 23, 6 ) [*]( 1 habebit P 2 inclinata FB 3 corruptionem P 4 sequitur] subiecit P proximo suo in] in proximo suo X 5 principalis (corr. m2) N 6 qui om. C 7 diligis C, N (corr. m2), G (corr.) 8 ex alt. om. X 9 ille CF 10 tibi om. GA 11 pendit C ergo] enim P 12 tota C seruetur P 13 peccati X (corr. GA) studeant P studiat X 14 diligit N 15 accipietur P accipiat C 19 ut commendatus] et commendatur X consequitur CNX 21 in magnis] imaginis (corr) C 22 in minimis] imminimis N accipiat C, X (corr. m2), X 23 morientes (corr.) CN 25 requirentium] quaerentium X )
282
illum, quaerentium faciem dei Iacob. unam dixit esse generationem requirentium deum et quaerentium faciem dei Iacob, quod non est otiosum. quamuis enim utrumque bonum sit, duos tamen gradus his dictis significauit. bonum est requirere deum, plenum autem est bonum quaerere faciem dei Iacob. digniores enim sunt, qui ante faciem iudicis sunt. horum ergo meritorum haec est generatio. quia, ut ad hoc ueniatur, innocentia facit et puritas cordis, sicut iterum, ut ad malum possit uenire, praecurrit iniustitia adque iniquitas, quia duae generationes sunt, una ex parte iniquitatis, quae est mater Cain, alia ex parte iustitiae, quae est mater Abel. haec in fide consistit et bona conuersatione, illa in perfidia et obliquis operibus. istae sunt duae leges, boni et mali, dei et diaboli, et quam secutus quis fuerit, eius appellabitur filius. ac per hoc requirentium deum generatio haec est: fides in deum et dilectio in proximum, sicut supra diximus. qui enim fidem habet in deum, semper eius quaeret auxilium; nec hominibus iniustum se praebeat, qui uult deum habere propitium, cuius signum hoc est cum dicitur: (deus Iacob\', quia notus Iudaea deus. et quare faciem dei quaerere dicantur, cum audierit Moyses, quia non, inquit, uidebitur tibi facies mea? si ergo et Moyses faciem dei quaesiuit et uidere non potuit, frustra hi quaerere dicuntur, quia meliores Moysi non sunt. sed nemo frustra faciem dei quaerere dicendus est, quia ideo faciem dei dicuntur quaerere, ut sciatur, quem quaerunt quia digni sunt et uidere. omnis
[*]( 11 cf. Matth. 23, 35 20 Ps. 75, 2 21 Ex. 33, 20 ) [*]( 1 illum] dominum CXX unam-iacob om. (ad l. mg.) M 5 autem est] est (eras.) autem est X 7 haec] hoc P 8 innocentia. C ut om. M 9 ad om. CNX 10 duae] dies P 11 altera P 12 consistet C, N (corr.), B «.conaistet F conaistat G, Â (corr.) «»*illa M 13 iste C legis C 17 in deum habet GA quaerit PCNX 18 praebet PCXX praebat (corr.) M ult X 21 dicatur GA 22 tibi] deus (eras.) tibi N facis C 23 hii CXX 24 moyai (corr. łA3 moyse) N 25 dicuntur] cuntur M. ) 283
enim qui quaeritur, tunc cognoscitur, si facies eius uideatur. sed quoniam a mortalibus facies dei uideri non potest, significatio haec pro facie est, cum dicitur: \'deus Iacob\'.