Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Unde dicit ad principem plebis: tu quidem sedes iudicans secundum legem et contra legem iubes me percuti?. quod dixit \'secundum legem\', iustam et salutarem catedrae auctoritatem significauit. illud autem quod ait: contra legem iubes me percuti, illum ipsum iniustum iudicem ostendit, ut in dei catedra sedens iudicaret iniuste. hinc est unde et Danihel: dei est, ait, regnum et cui uult dabit illud. sicut ergo terreni imperatoris auctoritas currit per omnes. ut in omnibus eius sit reuerentia, ita deus instituit, ut ab ipso rege dei auctoritas incipiat et currat per cunctos. quamuis frequenter mundus hoc non intellegat et alii se subiciat in potestate positus quam debet, tamen institutio est ut unus sit, [*]( 2 Ps. 1, 1 12 Matth. 23, 2 13 Roro. 13, 1 15. 17. 13 Act. 28, 8 21 Dan. 4, 14 (17) ) [*]( 1 repromiasione GA 2 abiecit M 4 catedram] i (eras.) catbedra C cathedra NX 5 adscribi debeat P intellegimus PCNX 10 accipit C 11 in ea] mea FB in eo G, A (corr.) 12 moysi.......... M 14 ordinata G-Â. 16 et contra legem om. N 17 iustam] iuxta legem P 18 cathedram M ait] add. et P 20 indicaret M .21 uul P dabit] dauid (alt. d eras.) C 22 imperatorie (i alt. in ras.) N currat (corr.) N 23 ut in omnibus eius sit reuerentia ita deus om. P. 24 auctoris X 25 non om. C se om. GA 26. tamen] tunc C «tamen. N unius X )

273
qui timeatur. ubi ergo haec institutio non est, ibi catedra pestilentiae repperitur. nusquam unius dei auctoritas abnuitur, nisi apud eos, qui multorum deorum praedicant metum et reuerentiam. hi sunt qui in catedra pestilentiae sedent, quia quod pontifices eorum praedicant mors est. hoc enim docent, ut cultores unius dei quasi stulti et inimici aut obprobrio sint aut de hac uita tollantur. haec ipsa materia impietatis est, quae etiam in ceteras partes extenditur, per quas impietatis suae leges ostendat. nam iussu Iezabel antestites iniquitatis in catedra pestilentiae sederunt, qui aduersus innocentem Nabuthae, cum iudices non essent, praua meditantes subornatis falsis testibus mortis tulerunt sententiam. unde in alio psalmo dicit: et cum impiis non sedebo. hoc enim iudicium eius est, cuius et catedra pestilentiae. itaque si in dei catedra sedentes innocentes opprimant, iniustum erit iudicium, non catedra. ubi enim catedra pestilentiae est, non potest iudicium non esse iniquum, quamuis quaedam adplicent sibi uelut uelamina, quibus impietatem contegant, ut uidentes fallantur. non potest enim sola impietas proponi, quia non inuenit emptorem, et, ubi lex diaboli est, si ipse nominetur, horretur.

Sicut ueneno admiscetur per quod lateat, ita et legi diaboli quaedam iusta admiscent et nomen adplicant ueritatis, sed unius cuiusque sensus est iudicandus, quia ideo aliquando aliquid uerum ostendit, ut fallat, ut, cum maligna praedicat, bona putentur. quoniam catedram pestilentiae non esse de [*]( 9 cf. m Reg. 20 (21). 8-10. 13 13 Ps. 2:), 5 ) [*]( 1 non est] est non C eet (eras.) non est N ibi] in MX 2 unius dei om. M dei om. QA abnutur M 4 hi] his C hii NX 5 pontefices M docent] dicent CX docent (o m. rec. in ras.) N 7 snnt C, N (corr.) X 8 impietatis (corr. impietates) N 9 legis CN ostendant X iussis X iezabel (i m. rec. in ras.) N antistes P antisstites (pr. s 8. I.) M 11 nabutthe M esset M 12 subordinatis PCNX 14 cathedre P 15 dei om. X iniustllm] an iustum non P 17 qaaedam] quae dicit M 18 uelut (ue in ras., 1 8. I.) N contigant C 19 quia] quae C 21 lege C 28 est om. M 24 uerum] uerbum (corr.) M ut alt.] et X . ) [*]( L. Pa.-Ang. Qaaest. teit. ) [*]( 18 )

274
dei ordinatione adseuerauimus, etiam eorum qui extra ecclesiam uel contra ecclesiam sedes sibi instituerunt, catedram pestilentiae esse dicimus. qui enim inconcessa praesumit, reus est: quanto magis si et corrumpat traditionem eius, cuius sedem usurpat! nam et ordinem ab apostolo Petro coeptum et usque ad hoc tempus per traducem succedentium episcoporum seruatum perturbant ordinem sibi sine origine uindicantes, hoc est corpus sine capite profitentes; unde congruit etiam eorum sedem catedram pestilentiae appellare. nec enim ideo impune erit, quia sub dei nomine haec agunt. constat enim suas illos causas sub dei nomine agere. non enim zelo dei haec agunt, sed sibi locum uolentes defendere, cum sciamus Chore et CCL uiros per praesumptionem deo offerentes hiatu terrae absortos esse et Oziam regem, cum deo inlicite obtulisset, lepra in fronte percussum.

Quoniam claruit catedram pestilentiae ad impietatem supra dictam pertinere, reliqua prosequamur. adiecit enim: sed in lege domini uoluntas eius. eius uoluntatem in lege domini dicit esse, qui spretis impiis et desertis peccatoribus abnuens pestilentiae catedram uoluntatem suam in dei lege statuit. quam ob rem \'beatum\' hunc dixit.