Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Habet adhuc et alias partes impietas, quia et in periculo despicere rogantem cum prodesse possit impietas est et in re aspera et maligna, ut impleri possit, consilium dare tam t huius rei nec ad praesens euasit, et talia quae in hunc sensum poterant reperiri. non inmerito ergo beatus uir est qui non abiit in consilium impiorum. magna enim pernicies est homini et incurabile uulnus post cognitionem dei his erroribus sociari. deterius enim tractetur necesse est qui post uerum conuertitur ad falsum et beatus uir est qui ueri cognitione percepta impiorum fugit consilia, quia caput erroris impietas est.

Et sequitur: et in uia peccatorum non stetit, quoniam inpossibile est non peccare, sicut possibile impium non esse, quia grauissimum peccatum potest euitari, cetera autem de non est qua subrepant. ipsa enim humana conuersatio frequenter. dum peccare non cogitat, ex inprouiso incurrit ut peccet. ac per hoc beatus est qui in consilium impiorum non uadit; hoc est nec incipere malum. peccatum autem quia non potest non [*](7 cf. Rom. 1, 24. 26 12 I Cor. 5, 12 26 Ps. 1, 1 )[*](dt\'f.1JI C z.; x) [*](1 eepta P 2 enim om. P contempti P 7 maneut P 17 prop esse P 18 consilium dare, tam(etвi effectus> huius rei nec ad graeser 8 euasit temptat Engelbrecht )

271
incipi, sicut dixi, beatum dixit qui non permanet in eo; hoc est in uia peccatorum non stare. uia enim peccatorum est conuersatio in peccatis. male enim ambulare dicitur, qui ad hoc procedit, ut quaerat peccare. dum enim mens eius non stat in dei lege, sed euagatur, in uia peccatorum dicitur ambulare, quia euagatio haec quaerit peccare. ideoque \'beatus est qui non stat in uia peccatorum\', id est, qui paenitentia subsequente circumuentum se dolet et recedit a (con)spiratione hominum peccatorum. igitur sicut beatus est qui non abiit in consilium impiorum, sic inemendabilis erit, si abiit, dicente Solomone quia «pes impiorum peribit et: beatus uir qui in uia peccatorum non stetit. si autem steterit, non iam beatus, sedreus dignus plagis. ad emendationem aliquam enim uidetur habere spem, quia non impius, sed peccator est. si autem unus fuerit qui non abiit in consilio impiorum et in uia peccatorum non stat, duplici genere beatus est. nec potest enim esse beatus, si in consilium impiorum non eat et in uia peccatorum stet, quia, si non perditioni, poenae tamen obnoxius est.

Dehinc adiecit: et in catedra pestilentiae non sedit. hanc dicit beatitudinem esse, quae his tribus gradibus constat et triplici ratione munitur, id est, ut neque in consilium impiorum eatur neque in uia peccatorum stetur neque in catedra pestilentiae sedeatur. sed cum duo genera tantum habeantur, impiorum et [*]( 11 Prone 10, 28 Ps. 1, 1 15 Ps. 1, 1 19 Pa. 1, 1 ) [*](txx) [*]( 6 hoc P 8 a conspiratione Mercati aBpiratione P 10 abit P dicente ealomone-peribit dant qu. 109 MCNX et haec uera claudunt qusatWftena, quaih sequitur titulus qu. 110 11 post peribit add. IN- CIPIT DE SPALMO PRIMO CAPL C.X. Mmg, CX ET BEATUS UIR DE PSALMO PRIMO C, CX DE SALMO PRiMO N, CX DE PSALMO PRIMO X et om. MNX beatus nir om. C 12 stetit] stat PCN 15 abit P consilium P 16 enim potest CNX 17 consilio NX impioram] peccatorum MCNX non stet M (corr.), C, N (corr.), X (G corr.) 18 paenae M paene CFOB paeng g tamen] tunc C 20 hinc N conitat gradibus P 21 rationem unitor (corr. nnitnr) C rationem (corr.) unitor (corr. nnitur) N consilio NX 22 neque alt.] nec P cadra (corr.) M 28 sedj non (eras.) sed N generet C genere X )

272
peccatorum, in reprehensione, quae supra memorata sunt, hoc tertium cui adscribi uoluit, quod adiecit dicens: et in catedra pestilentiae non sedit? impiorum aut peccatorum? sed uideamus, quid sit catedram pestilentiae sedere, et tunc cui generi hoc adscribat intellegemus. hanc dicimus catedram pestilentiae, quae extra dei ordinationem est, quae ad hoc utique inuenta est, quae, ut iniqua inde exeant iudicia, propterea pestilentiae catedra dicta est, quae est corruptio quae parit mortem, sicut et iniquitas damnationem. non est ergo a deo quae est catedra mortis; nam Moyses accepit catedram uitae. ad hoc enim data est, ut auctoritas in ea sit iusti iudicis uel creatoris dei. unde dicit dominus: super catedram Moysi sederunt scribae et Farisaei; et apostolus: non est, inquit, potestas nisi a deo; quae enim sunt, a deo ordinatae sunt-