Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Propter quod datum sibi a deo Abraham filium eodem iubente occidere illum non ambigit nec tempus differt nec admiratur ad dei uoluntatem, ut filium, quem magnopere beneficii et admirationis dederat gratia, hunc iuberet occidi certus dei uoluntatem non debere ab homine retractari neque iussionem et factum dei sine prouidentia esse. quod ut omni deuotione festinanter impleret, matri eius coniugi suae non indicat non ignarus fragiliores esse circa filios feminas et posse huic deuotioni lacrimarum miseratione inpedimentum adferre; nec non et ipsum puerum latet usque ad horam necis, ut iussioni dei toto mentis obsequio oboediret non parricidium hoc deputans, sed holocaustum, quod iusto iudice auctore fiebat.