Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Apostolus hospitalitatem sectandam magnopere docet: hanc

Abraham sic et tam deuote excoluit, ut uideatur ab hoc didicisse apostolus hanc praedicandam. deinde prouectus annis sic multiplicari credidit semen suum, quod prudentibus mundi stultum uidetur, quem ad modum sunt stellae caeli, ut, antequam sententia daretur prudentibus saeculi, ab hoc damnati uideantur. postea enim dictum est: perdam prudentiam prudentium. iussu dei circumciditur — quod non utique sine dolore fit - et non aegre fert, ut posteris formam daret patientiae. ex Sarra illi uxore sua iam anicula filius promittitur et non dubitat, ut futuris ostenderet in tantum auctoritati dei cedendum, ut, etiam si quae inrationabilia uidentur praecipiat aut promittat, non ambigatur, quia magis persona eius respicienda est quam uerba, ut, quod in uerbis infirmum aut inpossibile uidetur, persona [*]( 3 Gen. 12, 1 4 cf. Gen. 12, 4 6 cf. Matth. 10, 37 10 cf. Rom. 12, 18 11 cf. Gen. 18, 3 seqq. 12 cf. Gen. 17, 1 seqq. 13 cf. I Cor. 1, 20 14 cf. Gen. 22, 17 16 Esai. 29, 14. I Cor. 1, 19 17 cf. Gen. 17, 24 18 cf. Gen. 17, 16 ) [*](2 quod C 3 dicente GA exii C 4 domum N 5 et om. P 7 cognitos (corr.) C 9 mandata.. N praedicaretur Cm2 10 apostulos M apoatolos FB docet] monet P 11 tam] tamen G, (corr.) A 12 apoatolos FB profectas X multiplicare N 16 post P -dameircumciditur om. X sapientiam P 18 egri N fert] flt CNX sarrę C 19 anicula (corr. annicule.) C annicala X 20 futurus P ostenderetur N auctoritate PN dei om. P crcdendum CNX 23 infirmum (infirm in ras ) C in persona (COtT.) P ) [*]( 178 )

260
eius confirmet et faciat uideri possibile. deus est enim qui promittit, de quo credendum est, quia potest quod hominibus inpossibile uidetur. quae enim offensio potest iudicari, cum plus de deo opinatur, quam de se sentit humanitas?