Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Et ubi est illud quod legitur in cantico Deuteronomii, quia cum diuideret, inquit, altissimus gentes, quem ad modum dispersit filios Adae, statuit fines gentium secundum numerum angelorum dei et facta est pars domini populus eius Iacob ? igitur si in mundo plebs non erat dei exceptis filiis Abrahae, qua ratione alia plebs putatur fuisse, quae ex doctrina descenderat Melchisedech negante profeta? quando enim nominat omnes gentes, quae in muudo sunt, et non dicit populum [*](6 I Esdr. 3, 12 12 cf. Hebr. 7, 28 23 Deut. 32, 8. 9 )[*](def. DiCNX) [*](6 qui] quia edd. 9 dum] dens P 12 add. et post putatnr edd. 19 si om. P 20 dei] diei P 21 ipso] eo edd. 22 potuerant edd. 23 ubi om. P deuteronomiam (corr.) P 25 diaperait] separauit edd. 27 dei] deo P )

267
dei esse nisi filios Abrahae, quid superest nisi ut exceptis his negetur ceteros dei habuisse notitiam, quia notus in Iudaea deus? Melchisedech autem \'sacerdos dei summi\' ad benedicendum Abraham apparuit ad praesagium futurorum sanctorum, quia benedictio danda erat in futurum plebi dei per antestitem fere dei, quem dicimus sacerdotem. hic ergo Melchisedech praecursor apparuit sacramenti futuri filii dei, quia praecedit ad obsequium, qui ordine sequens est. non ergo admiranda sint quae diximus de Melchisedech, quando. scriptura ad confusionem obstrepentium plus addat et dicat. post omnia enim laude digna, ut confundat maliuolos: similatus autem, inquit, filio dei manet sacerdos in perpetuum.