Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Iam Melchisedech futurum mysterium incarnationis et passionis domini ostendit, dum Abrahae primum quasi patri fidelium tradidit eucharistiam et corporis et sanguinis domini. ut praefiguraretur in patre, quae in filiis futura erat ueritas. qui si homo putatur sacerdos eo more, quo fuit Aaron aut nunc sunt, ostendatur aut legatur locus habitationis eius aut si fuit templum aliquod aut synagoga, in qua congregabat populum et offerebat eorum sacrificia, uel qui populus conueniebat ad illum. si enim sacerdos in terris erat, sine dubio habuit populum. et ante Abraham utique uel tempore eius erat populus, qui seruiret deo. et quo modo Abraham quasi caput factus est . fidei, ut ex eo populus haberet notitiam dei? similiter enim. si Melchisedech erat, qui doceret unius dei timorem in terris, frustra electus est Abraham, ut ex ipso plebs dei nuncuparetur. potuerat enim inter eos esse, qui conueniebant ad Melchisedech.